Mesoplodon (a Graeco: μέσος 'medius' + ὅπλα 'arma' + ὀδούς, -όντος 'dens') est genus quindecim specierum cetorum in familia Zilphidarum, frequentissimum genus inter Cetacea. Duae species, M. perrini, et M. peruvianus, descriptae sunt tam nuper quam anno 1991, et biologi marini inventionem plurimarum specierum praedicunt. Mesoplodonta sunt minime notus magnorum mammalium grex.


Classis : Mammalia 
Ordo : Cetacea 
Subordo : Odontoceti 
Familia : Ziphiidae 
Subfamilia : Hyperoodontinae 
Genus : Mesoplodon 
Gervais, 1850
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.

Species recensere

Aliud animal, Indopacetus pacificus, aliquando inter Mesoplodonta ponitur; omnes autem eruditi recentiores Iosephum Curtis Moore sequuntur, qui id in eius proprio genere circa 1965 posuit.

Descriptio recensere

Mesoplodonta plerumque sunt ceti dentati, 3 ad 6 metra longi, generibus Hyperoodonte Berardioque multo minora. Feminae cuiusque speciei magnitudine sunt eaedem qui mares, sed maribus ferme sunt vividiores colores dentesque singulares. Inferior nonnullarum specierum maxilla immanem componit arcum, qui super rostrum formae litterae S similis aliquando extenditur. Cuique speciei sunt magni dentes (aliquando dentis elephanti similes), magnitudine, forma, et loco varii, cum exceptione Mesoplodontis grayi, cui sunt multi dentes parvi, qui in maxilla inferiori fieri possunt ut mandant. Mares plurimarum specierum cicatrices ferunt a dentibus aliorum marium factas; ambo sexus saepe morsus Isistiorum ferunt. Pinna dorsalis est aliquantum parva. Scientia de vitae summa et lactatione abest, et scientia de gestatione paene abest.

Mores recensere

Plurimae Mesoplodontis species rarissime observantur, et paulum eorum morum scitur. Ut fieri solet, ei in gregibus vivunt, fortasse sexu segregati. Nonnullae species sunt tam rarae quam vivae numquam spectantur. Prope aquae superficiem, tarde movere solent, et aerem non aperte efflant. Pinnas caudales supra superficiem elevare numquam videntur. Omnes in profunda demergunt, et nonnullae omnino habent cephalopoda ordinis Teuthidorum comesta.

Conservatio recensere

Numeri Mesoplodontum sunt prorsus ignoti. Nonnulla per occasionem a piscatoribus Nipponensibus capiuntur, sed numquam consilio. Fortuito in retibus innatantibus (Anglice: drift nets) comprehenduntur. Effectus huius casus non scitur.

Fontes recensere

  • Perrin, William F., Bernd Wursig, et J. G. M Thewissen, eds. 2002. Encyclopedia of Marine Mammals. Academic Press.
  • Reeves, Randall R., Brent S. Steward, Phillip J. Clapham, et James A. Owell. 2002. Sea Mammals of the World. Londinii: A & C Black.