Penis
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Penis,[1] (ex eadem radice ac Graece πέος) sive mentula,[2] est membrum virile, sive hominis sive animalium, quod in partes tres dividitur:
Descriptio penis hominis recensere
Penis hominis constat ex binis corporibus cavernosis et singulo corpore spongioso, quae omnia sanguine collecto intumescere et ergo erectionem efficere possunt. Musculi bulbospongiosi et ischiocavernosi mentulam retrahunt et tumescentiam adiuvant. Tres arteriae utrumque latus membri virilis irrorant: arteria dorsalis penis, arteria profunda penis, et arteria bulbi penis.
Sanitatis cura recensere
Glans penis, ne nimio sebo madefiat, frequenter et sedulo est viro detergenda.
Nexus interni
Fontes recensere
Gaius Valerius Catullus[3] penem quemdam, equitem et praefectum fabrum in Gallia, cui Caesar favebat, refert, qui vere Mamurra dicebatur. Sed ideo mentulae cognomine lacessendi causa illudebatur, quia "non homo, sed vero mentula magna minax" videbatur (c. 115,8).
Notae recensere
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad penem spectant. |
- De Mamurra apud Catullum apud situm vroma.org
Pinacotheca recensere
-
Cereus, qui speciem instrumenti virilis imitatur
-
Mentula remissa
-
Mentula posita