Mensa (-ae, f.) est supellex cui sunt minimum unus sed plerumque quattuor pedes et tabula plata, in qua res poni possunt. Mensae ad edendum, scribendum, laborandum, ludendum et alias actiones adhibentur. Venditores quoque mercium variarum et gerentes negotiorum hac supellectile utebantur, velut mensa lanionia, piscatoria, nummularia, argentaria. Plerumque ex ligno, sed aliquando ex lapide, metallo, plastico, vitrove struuntur.

Mensa simplex, cum tabula (1) et quattuor pedibus (2)
Mensa lapidea Romana in ruinis Pompeiorum

Mensa per metonymia etiam cibum vel pars prandii vel cenae significat (e.g. "prima mensa", "secunda mensa").

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad mensas spectant.
  • Septemdecim modi mensae struendae apud This Old House (Anglice)