De genere cochlearum eiusdem nominis vide: Melongena (cochlea)

Melongena (binomine Solanum melongena) est arbustum fructiferum in genere Solanorum, in quorum numero etiam lycopersica et patatae habentur. Fructus eius, qui cocti edi possunt, etiam mala insana appellantur. Praeterea, sicut et lycopersica, poma amoris cognominantur.

Malum insanum, i.e. fructus melongenae

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Genus : Solanum 
Subgenus : Leptostemonum 
Species : S. melongena 
L.
   

Historia recensere

Melongena orta esse videtur in India,[1][2] ubi Sanscrite vātiṅgaṇa et bhaṇṭākī appellabatur. Inde per magnam partem Asiae orientalis diffusa est. Prima eius mentio litteris commissa inventa est in Qí mín yào shù, antiqua disputatione Sinensi de agri cultura anno fere 544 p.C.n. composita.[3] Apud Persas quoque melongena iam pridem vulgata est, qui nomine a Sanscrito derivato bādingān (بادِنگان) appellabant. Inde Arabes exceperunt et nomine paululum mutato bāḏinǧān (باذنْجان) notabant. Antiquissima his regionibus mentio inventa est in Libro Continenti a Rhaze (865-925), auctore Persico, lingua Arabica composito.[4] Apud medicos Islamicos melongena vulgo male audiebat: idem Rhazes ei sanguinem inflammandum et pustulas faciendas imputabat, et saeculum post Avicenna in Canone Medicinae (ca. 1025) arguebat eam melancholiam, cancros, lepram, haemorrhoidam et multa alia mala efficere, nisi in aceto coctam comedas.

Interea melongena cum exercitibus Islamicis in Africam occidentalem et inde Europam meridionalem pervenerat. Primum, ut videtur, in litteris Europaeis memorata est in versione Latina Avicennae Canonis Medicinae, quem supra diximus. Hoc libro, seu verterit Gerardus Cremonensis (1114-1187) seu ut quidam putant Gerardus Sablonetanus (1218-1291), uterque tamen Lombardus, eam sua usus dialecto "melongenam" appellavit.[5] Quam postea, anno 1259, "melangenae" nomine memoravit Albertus Magnus[6] et anno circiter 1305 nomine "melongenae" Arnaldus Villanovanus, nomen Catalanum "albergeniam" esse adiungens.[7] Eodem fere tempore in Tacuino sanitatis, Panormi aut Neapoli Manfredo rege (1258–1266) suadente Latine converso, melongena ex huius regionis dialecto "melongiana" appellata est.

Tandem quinto decimo saeculo Dioscoridis commentator Venetus Hermolaus Barbarus primus eas, nomen vulgare "melenzane" male interpretatus, Latine "mala insana" appellavit.[8] Quod nomen postea omnes fere botanistae exceperunt. Anno 1753 Carolus Linnaeus nomen Latinum antiquissimum "melongenam" renovavit ut partem specificam nominis binomialis notaret.[9]

Etymologia recensere

Prima origo plerorumque occidentalium melongenae nominum a linguis antiquis Indiae petenda est, nam nomen Persicum بادِنگان bādingān, unde postea Arabicum باذنْجان bāḏinǧān, e nomine Sanscrito q.e. vātiṅgaṇa 'melongena' ortum esse videtur.[10] Deinde varia nomina Europaea ex Arabico derivata sunt: sic nomine paulum mutato ab Hispanis (al)berengena vel berenjena, Lusitanis berinjela, Catalanis autem alberginia vel albergina appellatur, unde Francogallice aubergine. In Italia autem prima nominis parte saepissime in mel- mutata melongena, melanzana, mulinciana etc. nuncupatur. Hinc nomen Graecum μελιτζάνα, et hinc quoque nomina varia Latina orta sunt: melongena, melangena, melongiana, sed etiam malum insanum, sicut Hermalaus Barbarus nomen vulgare false interpretatus Latine convertit.[11][12][13]

Notae recensere

  1. Tsao and Lo in "Vegetables: Types and Biology". Handbook of Food Science, Technology, and Engineering by Yiu H. Hui (2006). CRC Press. ISBN 1-57444-551-0.
  2. Doijode, S. D. (2001). Seed storage of horticultural crops (pp 157). Haworth Press: ISBN 1-56022-901-2
  3. Dunlop (2006)
  4. Marie-Christine Daunay & Jules Janick, 'History and Iconography of Eggplant', in Chronica Horticulturae, vol. 47, nr. 3 (2007) pp.16-22. (De Rhaze vide p.17)
  5. Melongenam esse nomen 'Insubre', i.e. Lombardum, testatur nobis Petrus Andreas Matthiolus (vide infra).
  6. Albertus Magnus (ca. 1200-1280), De vegetabilibus (1259), III 2.5.97 (p.204 ed. Jessen)
  7. Arnaldus Villanovanus (1235-1311), Regimen Salutatis (ca. 1305), cpt.11 (p.449 ed. García-Ballester)
  8. Hermolaus Barbarus (1454-1493), Corollarium ad Dioscoridem in quinque Libros priores de materia Medica [1] Liber IV, cpt.79 'De Mandragora' p.239r
  9. Carolus Linnaeus (1707-1778), Species Plantarum (1753), p.186
  10. De hac voce viatrice videto Mayrhofer, Manfred: Etymologisches Wörterbuch des Altindoarischen, III 465 [Heidelberg: Winter, 2001]. Mayrhofer (III 362) etiam aliam vocem Sanscritam q.e. bhaṇṭākī profert, fortasse e Dravidicis linguis oriundam. Utrum a communi quodam fonte sint vātiṅgaṇa et bhaṇṭākī an non, ambiguum est. Sunt qui etymologia quadam populari nixi vocabulum Sanscritum vāta- 'ventus' in nomine vātiṅgaṇa videant.
  11. Helmut Genaust, Etymologisches Wörterbuch der botanischen Pflanzennamen (1996), p.380
  12. Sebastião Rodolfo Dalgado, Portuguese Vocables in Asiatic Languages, translatum e Lusitano ab Anthony X. Soares (1988), p.50
  13. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), p.193

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio hodierna
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Solanum subg. Leptostemonum#Bibliographia.

Nexus externi recensere

  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Solanum melongena spectant.
  Vide "Solanum melongena" apud Vicispecies.