Vide etiam paginam discretivam: Melita (discretiva)

Melite in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur;[4] sed compositor Hymni Homerici in Cererem Meliten inter Oceanides disponit.[5]

Andromeda a Nereidibus vincta, a Theodoro Chassériau anno 1840 picta

Notae recensere

  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Ilias 18.38-49
  3. Hesiodus, Theogonia 240-263
  4. Apollodori bibliotheca 1.2.7
  5. Hymnus Homericus in Cererem 419


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.