Haec pagina urbe explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Megara" appellatur, vide Megara (discretiva).

Wikidata Megara
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°59′42″N 23°20′32″E
Numerus incolarum: 25 467, 23 166, 20 504, 23 456, 13 863
Situs interretialis
Nomen officiale: Μέγαρα

Gestio

Procuratio superior: Megara Municipality, Commune of Megara

Geographia

Superficies: 322.21 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Megara[1] (Graece Μέγαρα) est urbs vetus Atticae, regionis Graeciae. Hodie est demus regionalis Atticae Occidentalis unitatis et suburbium Athenarum. Ipsi Megarae urbi 23 456 incolarum sunt, Megarensi demo una cum pristino demo "Nea Peramos" (Νέα Πέραμος) anno 2010 Megarae coniuncto 36 924 (secundum recensum urbis anno 2011 factum).

Megara hodie

Historica recensere

Antiquitus urbs longis muris octo stadiorum cum portu suo Nisaea coniungebatur.

Bello Peloponnesiaco ineunte Megarenses, quamquam democratice a popularibus regebantur et optimates ex urbe fugerant, Lacedaemoniorum socii in Foedere Peloponnesiaco erant. Sed postquam anno 424 a.C.n. nonnulli homines ex popularium partibus Megaram Atheniensibus prodendam susceperunt atque Brasidas, Spartanus dux, properanter auxilio adveniens eos ab incepto prohibuit, optimates in civitatem restituti auctores coniurationis interfecerunt atque oligarchica instituta civibus imposuerunt[2].

Incolae noti recensere

Coniunctiones communium recensere

Notae recensere

  1. Megara,-ae apud Ciceronem (e.g. Div. 1.27.57 et alibi); Megara, -orum n.pl. apud Livium 28.7.16 et alibi)
  2. Thucydides IV.66-75

Fontes recensere

Nexus externi recensere