Mechlinia, (temporibus mediaevalibus nonnunquam Maclinia vocata, et rarius apud poetas) sermone neerlandico Mechelen, francogallicoque Malines, urbs 80.000 incolarum est regni Belgici, sita in Flandro-Belgica, peculiariter in provincia Antverpiensi.

Turris ecclesiae cathedralis Mechliniensis.
Duo celebres domus in urbe Mechliniae, domus "Ad Diabolum" et domus "Ad Paradisum", delineatio anno 1934 effecta

De Universitate Catholica Mechliniensi recensere

In hac urbe condita est anno 1834 ab episcopis Belgii nova Universitas studiorum quae anno proximo migravit in urbem Lovanii, qua in urbe nomen ei datum est Universitatis Catholicae Lovaniensis.

Cartographie recensere

Extant pulchrae veteres mappae geographicae urbis Mechliniae, e. g.: N. VISSCHER, Mechlinia Dominium et Aerschot Ducatus Auctore Nicolao Visscher, Amstelodami, anno 1684.

Communium coniunctiones recensere

Cives clari recensere

Nati recensere

  • Christophorus Longolius, humanista et jure peritus(1488-1522).
  • Gerardus Dorneus, alchimista et editor operum Paracelsi (1530 - 1584)
  • Franciscus Monachus, (c. 1490-1565) author, De Orbis Situ ac Descriptione [1] "Aeterna quoque memoria dignus habendus est venerabilis senex F. Franciscus Mechliniensis in Ordine et sacerdotio Jubilarius, vir Regulae suae, observantissimus, tum hic Mechliniae tum alibi saepe Guardianatus munere egregie perfunctus: qui et Astronomiae inter mille peritissimus, expertissimusque habitus est. Scripsit Epistolam de Orbis situ, in qua multa de Paradiso terrestri tractat". [1]

Nexus interni

Universitas Catholica Lovaniensis

  1. Chorographia sacra Brabanticae, 's Gravenhage, 1727, D. III, bl. 183.