Maximaphilīa est pars philateliae quae studium et creationem chartarum maximarum implicat.[1] Quae est una ex undecim classificationibus philateliae a Consociatio Internationalis Philateliae (Francice Fédération Internationale de Philatélie) agnita, et ergo suum consilium per regulas consociationis habet. Quod consilium congressum biennialem de philatelia ordinat, Seuli anno 2014 recentissime habitum.[2]

Historia recensere

Constituta est maximaphilia bello mundano secundo nuper confecto. Antea, chartae maximae erant novitates, saepe pro peregrinatoribus factae.[3] Maximaphilia arte cum collectione pittaciorum thematicorum coniungitur, multaeque collectiones thematica aptis chartis maximis amplificantur.

Elementa recensere

Charta maxima (Anglice maximum card, maxi-card, MC) consistit in tribus elementis: charta cursuali, pittacio, et sigillo cursuali. Propositum maximaphiliae est obtinere chartam cuius pittacium et imago prope congruunt, cum nota cursuali apta. Si omnia elementa tria inter se congruant, charta dicitur charta maximae concordantiae (unde nomen maximaphilia).

Notae recensere

  1. Carlton 1997:154.
  2. Renuntiatio.
  3. Healey 1990.

Bibliographia recensere

  • Carlton, R. Scott. 1997. The International Encyclopaedic Dictionary of Philately. Iolae Visconsiniae: Krause Publications. ISBN 0873414489.
  • Healey, Barth. 1990. Pastimes; Stamps. New York Times, 20 Maii. Nexus.
  • Rangos, Nicos. 2006. What is Maximaphily? FIP Maximaphily Commission. PDF.

Nexus externi recensere