Mausolus (Graece: Μαύσωλος) ab anno 377 a.C.n. usque ad annum 353 a.C.n. Satrapes Persicus in Caria Asia Minoris (hodie: Turcia) regnavit. Nomen eius usque ad hunc diem in verbo mausolei sepulcra magnifice ornata denotantis vivit. Nam sepulcrum a vidua Artemisia II ornatum inter septem mirabilia mundi habebatur.

Sculptura Mausoli a sepulcro eiusdem oriunda

Vivus insulas Graecas finibus suis circumiacentes, Rhodum et Coum, in suam dicionem redegit postquam ab Atheniensibus secedentes eas adiuvit[1]. A Persarum rege aliquantulum secesserat atque regnum sui iuris crearat[2].

Notae recensere

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Hans Volkmann: Maussollos. In: Der Kleine Pauly. Vol. 3, 1969, Col. 1102.
  • Simon Hornblower: Mausolus. Oxoniae 1982. ISBN 0-19-814844-5

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mausolum spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!