Vallis Masonis,[1] vel Vallis Mazonis vel etiam Masopolis (Francogallice Masevaux; Theodisce Masmünster; Alsatice Màsmìnschter), fuit commune Francicum 3334 incolarum (anno 2012) praefecturae Rheni Superioris et ex anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata. Incolae Masopolitani dicuntur (nonnumquam etiam Masonopolitani).

Despectus in vicum.
Communis tabula.

Administratio recensere

Anno 2016 Vallis Masonis cum vicino communi Niederbruck coaluit. Nunc est commune delegatum novi communis Masevaux-Niederbruck. Quod caput cantonis 'Masevaux-Niederbruck' in Thannensi circumdario remanet.

Historia recensere

Ad vallis introitum propter rivum Doller vicus Vallis Masonis circa monasterium anno 720 secundum fabulam a duce Masone conditum crevit cuius filius narrabatur infelici casu in Doller incidisse et ibi sepultus esse. Fuit Sancto Leodegario dicata abbatia nobilium canonissarum quae Sancti Benedicti regulam sequebantur[2]. Nono saeculo agros et domos usque ad Mulhusiam late possidebant. Comites vero de Ferrette atque post eos Habsburgi qui patrocinio suo abbatiam illam tueri debebant paulatim multa iura sibi extorserunt. Ita usque ad Magnas Res Novas multae lites et iudicia inter abbatissam, dominos municipiumque memorantur.

Notae recensere

  1. Hoc nomen a sedecimo saeculo in tabulis parochialibus vulgo usurpatur. Primae vero urbis mentiones erant Valus Masonis (823) et Masonis Monasterium (870).
  2. Ces abbayes qui ont fait l'Alsace, L'Alsace.

Plura legere si cupis recensere

  • Histoire de l'industrie dans la vallée de Masevaux, Mulhusiae, Braun, 1952 Recensio critica
  • Père Pirmin Tresch, Histoire de Masevaux : abbaye et sanctuaires, Argentorati, Oberlin, 1987 quod vertit Masmünster, seine Abtei, seine Gotteshäuser, Masmünster, 1938.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Masevaux spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°46′25″N 6°59′45″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68201" apud INSEE
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!