Marcus Ummidius Quadratus (natus circa annum 134, nescimus, quando mortuus sit) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius Ummidius Quadratus anno 146 consul suffectus creatus est. Soror Marci Aurelii Annia Cornificia Faustina (mortua anno 152) mater, Gaius Ummidius Quadratus pater eius fuerunt. Sororem Ummidiam Cornificiam Faustinam habuit. Anno 162 legatus proconsulis Africae fuit, deinde anno 167 consul ordinarius cum Lucio Vero imperatore creatus est. Filius adoptivus Marcus Claudius Ummidius Quadratus anno 182 contra Commodum imperatorem coniuravit et necatus est[1].

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 992


Antecessores:
Quintus Servilius Pudens et Lucius Fufidius Pollio
Consul
167
cum
Imp. Caesare Lucio Aurelio Vero Augusto III
Successores:
Lucius Venuleius Apronianus Octavius Priscus II et Lucius Sergius Paullus II