Marcus Iunius Pennus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens recensere

Pater eius eiusdem nominis anno 205 a.C.n. aedilis curulis et anno 201 praetor erat. Filius - etiam Marcus Iunius Pennus nominabatur - anno 126 a.C.n. tribunus plebis erat.

Cursus honorum recensere

Anno 172 a.C.n. Pennus praetor provinciam Hispaniam Citeriorem administravit et anno 167 una cum Quinto Aelio Paeto consul creatus est. Paetus bellum contra Ligures duxit neque autem multum effecit[1]. Senatum de legatis ad Rhodenses mittendis consultavit[2].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLV 16,3;
  2. Titus Livius, op.cit. XLV 20,4-10


Antecessores:
Lucius Aemilius Paullus Macedonicus II et Gaius Licinius C.f. Crassus
Consul
167 a.C.n.
cum
Quinto Aelio Paeto
Successores:
Gaius Sulpicius Gallus et Marcus Claudius Marcellus