Mantias (Graece Μαντίας), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit anno 305/304 a.C.n. regis Demetrii Poliorcetae miles. Quo anno in obsidione Rhodi ille cum Alcimo manipulum militum ad forum Rhodiensium invadendum noctu conduxit; quibus mox expulsis Alcimus et Mantias in pugna ambo interfecti sunt.

Fontes recensere

Bibliographia recensere

  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 66, p. 399
  • U. Kahrstedt, "Mantias (2)"; P. Schoch, "Mantias (3)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.