Malleus Maleficarum est liber Latina lingua scriptus anno 1487, divulgatus ab Henrico Institore et Iacobo Sprenger, monachi ordinis praedicatorum, pro lamiarum persecutione torturaque.

Titulus est "MALLEUS MALEFICARUM, Maleficas et earum haeresim ut framea (seu phramea) (potentissima) conterens".

Malleus et inquisitio recensere

Hic liber explicat differentias inter maleficas ("magae" quoque appellantur) et signa ut agnoscantur. Auctores putaverunt exsistentiam maleficarum earumque artis magicae damnosae comprobatam esse. Magnus fuit impactus eius in inquisitione et affirmat feminas omnes cum diabolo esse.

Scriptum adversus feminas universas recensere

In libro, perperam explanatur origo verbi "femina" ut sit compositio verborum "fe" (ex verbo "fides") et "minus" (comparativus verbi "parvus"), ergo "femina, illa fide cum minore".

Nexus interni

Nexus externi recensere