Mainingia[1] est oppidum in Thuringia quod iacet ad flumen Weraham. Caput est Circuli Schmalkalden-Meiningen.

Wikidata Mainingia
Res apud Vicidata repertae:
Mainingia: insigne
Mainingia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 50°33′0″N 10°25′0″E
Numerus incolarum: 24 745
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Meiningen

Gestio

Praefectus: Fabian Giesder
Procuratio superior: Circulus Schmalkalden-Meiningen

Geographia

Superficies: 59.46 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Ysenacum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Nova Ulma, Obertshausen, Bussy-Saint-Georges, Meiningen

Tabula aut despectus

Mainingia: situs
Mainingia: situs
Deversorium Sächsischer Hof sive "Aula Saxonica"

Historia recensere

Mainingia ad ripam fluminis Werahae sita iam tempore Franconico magni momenti fuit tamquam pars Grandis pagi regalis. Imperator Otto II locum istum iam anno 982 indicari iussit. Momenti magni in loci emolumento vadum ad pedes montis Bielstein fuit. Nucleus urbis pertinebat inde a monticulo inundationum carenti usque ad Castellum Elisabethenburg. Cum Ludovicus IV saeculo XIII ineunte Smalcaldia ad Quartam expeditionem sacram sese paravisset, uxor Elisabeth usque Maininigiam eum consecuta est. Anno 1344 rex Ludovicus IV Bavaricus incolis privilegia urbana ad instar urbis Suevoforti dedit.

Saeculo XIII et XIV possessores saepe mutabantur et dominationes aut Herbipolitanae aut Hennebergenses fuerunt. Hennebergensibus emortuis territorium anno 1583 inter lineas ambas principales Vitinensium (Wettin) distributum est, Herbipolitanis pecunia pacatis.

Urbs efflorescere coepit, cum anno 1680 sedes ducatus novi Saxoniae-Meiningen in urbe erat. Annos duos post Samuel Rust Castellum Elisabethenburg tribus in alis construebat. Ibi hodie ampla pinacotheca est, sed etiam aliae sectiones captantes conclavia 54 complent. Interea monstrationes multae ad tempus etiam fiunt.

Mainingia revera multos et varios artifices undique alliciebat. Sic dictus dux theatralis Georgius II, qui regnebat annis a 1874 ad 1890, artem theatralem funditus reformabat. Isto tempore Theatrum Mainingiae in multis urbibus peregrinis spectaculorum tria milia dedit et notiones novas de arte theatrali in toto orbe terrarum notas fecit.

Post incendium malum aedes scaenica anno 1909 secundum genus Neoclassicum reaedificata est. Et nostris diebus a multis diligitur. In sectione theatrali museorum Castelli Elisabethenburg invenitur collectio perpulchra cum nomerosis supellectilibus scaenicis. In museo reperiuntur etiam collectiones pretiosae musicalium necnon informationes multae de musicographis Maximiliano Reger, de Bachio, de Richardo Strauss et Ioanne de Bülow. Musicographi citati omnes Maininigae laborabant.

Quoad auctores laudetur ante omnes Rudolphus Baumbach, cui in situ dedicata est Domus Baumbachiana. Non solum Baumbach sed etiam alii scriptores Mainingiae opera exarabant, velut Fridericus Schiller, Jean Paul et Ludovicus Bechstein.

Viridarium pro Goethio nominatum anno 1782 prata cum ruinis artificiosis et monumentis multis fuit; et nostris diebus valde frequentatur. Viridarium iacet inter theatrum et stationem ferriviariam.

Res aspectabiliores recensere

Media in urbe est platea nundinarum cum Ecclesia parochiali, quae et nostris diebus statuam Deiparae lapideam sartam et tectam conservat, atque Ecclesia Sanctae Mariae. Varia opera craticia saeculorum quattuor decori sunt apud diversos angulos velut circa Officium diribitorium vetus sive circa Casam Büchner posteriorem.

Haud procul a Mainingia invenitur Castellum Landsberg anno 1836 secundum genus Neogothicum constructum; excursiones bellae fieri possunt insuper ad Antrum fabularum ad Walldorf, Bibra cum ecclesia quadam generis Francigeni atque burgo, ruina Castelli Henneberg.

In Bauerbach, qui vicus in meridie Maininigae invenitur et pedibus facillime peti potest, museum in Praedio Wolzogen de mora Frederici Schiller profugi annis 1782 et 1783 testimonium perhibet.

Commeatus recensere

In septentrione urbis est officina ferriviaria gigans (Dampflokwerk Meiningen), ubi machinae vectoriae et nunc reparantur. Quotannis ianuae omnibus rerum ferriviarum amicis apertae sunt.

Aedificia recensere

Cives clari recensere

Notae recensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Externi nexus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mainingiam spectant.
  Lege Μάϊνινγκεν ("Mainingia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Vide Mainingia apud Vicifontem.