Magnalia Christi Americana est liber anno 1702 a Cottono Mathero (1663–1728) prolatus. Titulus, quamquam Latine scripta, subtitulum Anglicum fert: The Ecclesiastical History of New-England ('Ecclesiastica Novae Angliae historia'). Liber, plerumque Anglice compositus, Londinii "for Thomas Parkhurst, at the Bible and Three Crowns, Cheapside" ('pro Thoma Parkhurst, apud Biblia et Tres Coronas, Cheapside') impressus est.

Pagina titularis.

Opus, per septem libellos in duobus voluminibus conlectos consistens, religiosam Massachusettae aliarumque coloniarum propinquarum in Nova Anglia a 1620 ad 1698 evolutionem enarrat. Notabiles textús loci sunt descriptiones Salemensium sagarum iudiciorum, in quibus Matherus nonnullas iudicii rationes reprehendit seque ab eventu separare conatur; relatus effugii Annae Dunstan, unus ex celeberrimis relatibus ab eruditis narrationum captivitatis notis; plenus catalogus omnium discipulorum qui Collegium Harvardianum usque ad annum 1698 frequentaverunt, cum narratione collegii ipsius conditi; et adfirmationes Puritanos qui servos possidebant eosdem ad Christianitatem convertere magis conari debere.

Nexus interni

Nexus externi recensere