Lycanthropus[1] (Graece λύκος 'lupus' + ἄνθρωπος 'homo') est genus versipellium, figura in mythologiis et religionibus in multis culturis. Lycanthropus nominatur, quia proprietatibus corporis et lupi et hominis apparere solet. Iam in veterrimis fabulis de talibus monstris narratur, verbi gratia in carmine de Gilgamo, in Ovidii Metamorphosibus, in Petronii Satyricis, in Apulei Metamorphosibus.

Germanica lycanthropi repraesentatio.

Lycanthropi saepe lunae afflictae submissi esse dicuntur. Itaque etsi plerumque hominum figuram habere videntur, plenilunio vero vel lupi vel monstra utriusque speciei, sc. simul et hominis et lupi, similia prodeunt. Solis instrumentis argenteis vulnerari dicuntur, praecipue telis argenteis. Lycanthropi flore generis aconiti argui possunt, nam umbra plantae in mento lycanthropi luteola est.

Lycanthropia est morbus lycanthroporum. In quem qui inciderunt, luporum similes vel ululant vel pedibus manibusque quadrupedatim currunt vel alia talis morbi edunt signa.

Apud Plinium recensere

Antiqua notio versipellis in Plinii Naturali historia reperitur:

Homines in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. Unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur. Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus, scribit Arcadas tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vestituque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. Quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. Id quoque adicit, eandem recipere vestem. Mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat. Item Apollas, qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades Iovi Lycaeo humana etiamtum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se convertisse, eundem X anno restitutum athleticae se exercuisse in pugilatu victoremque Olympia reversum.[2]

Nexus interni

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Wolfeshusius, Johannes Fridericus. De Lycanthropia: An vere illi, ut fama est, luporum & aliarum bestiarum formis induantur. Problema philosophicum pro sententia Joan. Bodini ... adversus dissentaneas aliquorum opiniones noviter assertum... Leipzig: Typis Abrahami Lambergi, 1591.