Ludovicus Couturat
Ludovicus Couturat (natus Ris-Orangis in vico Francico 7 Ianuarii 1868; mortuus Meloduni 3 Augusti 1914) fuit philosophus, logicus, et mathematicus Francicus. Qui, sicut Bertrandus Russell, ad logicistas dictos pertinuit, fragmenta inedita Godefridi Guilelmi Leibnitii edidit, simulque studia classica de eo publicavit.
Obitus: 3 Augusti 1914; Ris-Orangis
Patria: Francia
Memoria
Vita et educatio recensere
Exonae natus, anno 1887 admissus est ad Scholam Normalem Superiorem ut philosophiam et mathematicam disceret. Anno 1895, philosophiam apud Universitatem Tolosae docuit, et anno 1897 matheseos philosophiam apud Universitatem Cadomensem Normanniae(fr) docuit, investigans numeros transfinitos. Post tempus Hannoverae actum scriptis Leibnitii studebat, annoque 1905 adiutor factus est Henrico Ludovico Bergson succurrens in Collegio Gallico.
Ido recensere
Anno 1907, Couturat in creanda lingua constructa Ido auxiliatus est, quae maxime derivata est e lingua Esperantica. Idomati novo promovendo quasi in vestigiis Leibnitii se putavit; namque Leibnitius creavit linguam universalem symbolicam et conceptualem quam characteristicam universalem nominavit.
Opera recensere
- 1896: De Platonicis mythis Thesim Facultati Litterarum Parisiensi proponebat Ludovicus Couturat, Scholae Normalae olim alumnus. Lutetiae: Felix Alcan Bibliopola. 120 p.
- 1896: De l'Infini mathématique. Republished 1975, Georg Olms.
- 1901: La Logique de Leibniz. Republished 1961, Georg Olms. Donald Rutherford's English translation in progress.
- 1903: Opuscules et Fragments Inédits de Leibniz. Reimpressio 1966, Georg Olms.
- 1903: (cum Leopoldo Leau) Histoire de la langue universelle. Lutetiae: Hachette. Reimpressio 2001, Olms.
- 1905. Les Principes des Mathématiques: avec un appendice sur la philosophie des mathématiques de Kant.[1] Reimpressio 1965, Georg Olms.
- 1905: L'Algèbre de la logique.[2] 1914: P. E. B. Jourdain translator, The Algebra of Logic, Open Court, from Project Gutenberg.
- 1906: Pour la langue internationale,[3] Lutetiae
- 1907: (with Léopold Leau) Les nouvelles langues internationales. Lutetiae: Hachette, reimpressio 2001, Olms.
- 1910: Étude sur la dérivation dans la langue internationale. Lutetiae: Delagrave. 100 p.
- 1910: (cum Otto Jespersen, R. Lorenz, Gulielmo Ostwald et L. Pfaundler) International Language and Science: Considerations on the Introduction of an International Language into Science, Constable and Company Limited, Londinii.
- 1915: (cum Ludovico de Beaufront) Dictionnari Français-Ido. Lutetiae: Chaix, 586 p.
Notae recensere
- ↑ Young, J. W. (1907). "Review: Les Principes des Mathématiques, avec un appendice sur la philosophie des mathématiques de Kant, par Louis Couturat". Bull. Amer. Math. Soc. 14 (3): 147–148
- ↑ Wilson, Edwin Bidwell (1908). "Review: L'Algèbre de la Logique, par Louis Couturat; Symbolic Logic and its Applications, by Hugh MacColl; The Development of Symbolic Logic by A. T. Shearman". Bull. Amer. Math. Soc. 14 (4): 175–191
- ↑ Couturat, Louis (1868-1914) Auteur du texte (1906). Pour la langue internationale / L. Couturat
Nexus externi recensere
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |