Ludovicus Camonius[1] (Lusitane Luís Vaz de Camões; natus circa 1524; mortuus 10 Iunii 1580) fuit poeta Lusitanus, auctor linguis Lusitanica et Hispanica scribens.[2] Homeri Vergiliique studiosus Lusiadas conscripsit, carmen epicum de expeditione Vasci Gamae et de navigatione Lusitanorum Indiam usque, quod universe inter lectores magnum opus et epicum nationale existimatur. Etiam conscripsit carmina lyrica, eclogas, fabulas, atque O Parnaso de Luís Vaz ('Parnassus Ludovici Camonii'), opus philosophicum, nunc autem deperditum.[3] Laudes eius praetitulatas Camões scripsit Ioannes Almeida Garrett anno 1825.

Wikidata Ludovicus Camonius
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Camonius: imago
Ludovicus Camonius: imago
Nativitas: December 1524, Ianuarius 1525; Olisipo
Obitus: 10 Iunii 1580; Olisipo
Patria: Regnum Portugalliae

Familia

Genitores: Simão Vaz de Camões; Ana de Sá de Macedo
Familia: Camões family

Memoria

Sepultura: Jerónimos Monastery

Opera recensere

  • Os Lusíadas sive Lusiadae
  • Rythmas sive Rimas sive Lírica, Lusitanice et Hispanice scripta, Editio prima, 1595
  • Auto dos Enfatriões
  • Auto del-rei Seleuco ('Fabula regis Seleuci')
  • Auto de Filodemo ('Fabula Philodemi')
  • Epistolae quattuor
  • O Parnaso de Luís Vaz ('Parnassus Ludovici Camonii')

Bibliographia recensere

  • Camões, Luís de. Obras completas. Ed. Hernâni Cidade. 5 vol. Olisipone, 1946 (Lusitanice)

Notae recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon