Ioannes Iosephus Carolus Ludovicus Blanc (Matriti die 29 Octobris 1811 natus; Canuae die 6 Decembris 1882 mortuus) fuit politicorum peritus Francicus et democratiae socialisticae, communismi liberalis, ius laborandi et suffragium universale promovens. Officium nationale ad plenam occasionem laboris contra inopiam quaestus creavit.

Ludovicus Blanc.
Blanc et socialistarum Pantheon
Cippus, Lutetiae

Vita recensere

E Corsica ad gymnasium Segodunum venit antequam Lutetiae anno 1830 studiosus fieret. Iuris consultus eum scribam instituit; etiam magister domesticus Nemetaci fuit. Postquam Lutetiae inde ab anno 1834 foliis radicalibus edendis operam dedit, annis inter 1836 et 1838 periodicum »Le bon sens« moderabatur aliis laboribus libenter vacans. Anno 1839 periodicum »Revue du progrès« condidit itaque post unum annum eius scriptum socialismo favens »Organisation du travail« aperire potuit. Ibi damnum magnum esse opiniatur individualismum et certamen perpetuum oeconomicum salariis identidem minutis; esse rei publicae ordinare industriarum labores atque aequare mercedes.

Tamquam historiographus democraticus excellebat opere »Histoire de dix ans 1830–1840« (Lutetiae 1841–44). Politicam Ludovici Philippi valde criticans condiciones sociales necnon characteres captantes in opere citato optime manifestavit. Sed eius opus magnum alterum praetitulatum »Histoire de la révolution française« (1847–62) eventum minus felicem habuisse videtur.

Rebus novis Francicis anno 1848 explosis Blanc factus est membrum rectionis revolutionariae et studebat, ut comitatus operariis auxilians crearetur. Attamen, cum res nimis inflammarentur et ordo Ludovici Blanc iussu restitueretur, benevolentia operariorum erga Ludovicum Blanc decrescebat. Insidiarum accusatus in Belgium et Angliam fugere debuit. In exilio scripta varia defensoria pepigit: »La révolution de février au Luxembourg« (1848); »Appel aux honnêtes gens« (1849); »Page d'histoire de la révolution de février« (1850). Insuper condidit periodicum »Le nouveau monde« quod serius ocius abolitum est. Postea velut diurnarius periodicis Francogallicis symbolas dabat scripturus opus »Histoire de la révolution de 1848« (1870).

Die 8 Septembris 1870 in Francogalliam reversus impedire voluit, quominus rectio in Lutetiae obsidione depelleretur. Senator die 8 Februarii 1871 creatus est; contra gubernium Versaliis conveniens pugnare noluit autem. Ex anno 1876 membrum parlamenti fuit et periodicum novum condidit »L'Homme libre« a cuius moderatione autem mox decessit.

Ecce opera alia adhuc: »Questions d'aujourd'hui et de demain« (1873–84: tractationum quarundarum collectio); »Dix ans de l'histoire d'Angleterre« (1879–81: in tomis 4-10 invenitur epistulare commercium); »Discours politiques, 1847 à 1881« (1882).

Sententia recensere

De chacun selon ses facultés à chacun selon son besoin. (Quod Latine: Quisquis secundum facultates et necessitates suas)

Fons recensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 3. Lipsiae 1905, p. 16-17 (hic in interreti)

Bibliographia recensere

  • Arno Münster: Das Thema der Revolte im Werk von Jules Vallès. Ein Beitrag zur Soziologie der Kommune-Literatur (= Freiburger Schriften zur romanischen Philologie, vol 25). Fink, Monaci 1974, p. 38–40
  • Johannes Glasneck: Louis Blanc. In: Heinz Tillmann u. a. (Hrsg.) Biographien zur Weltgeschichte. Lexikon. VEB Deutscher Verlag der Wissenschaften, Berlin 1989, ISBN 3-326-00218-1; Bundesdeutsche Lizenzausgabe: Pahl-Rugenstein, Köln 1989, ISBN 3-7609-1185-4, p. 87.
  • I. Tchernoff, Louis Blanc, Lutetiae, Bellais, 1904
  • É. Renard, Louis Blanc: sa vie, son œuvre, Lutetiae, Hachette, 1928
  • P. Verlinde, L’œuvre économique de Louis Blanc, Bourbourg, Outteryck-Menne, 1940
  • J. Vidalenc, Louis Blanc (1811-1882), Lutetiae, PUF, 1948
  • Leroy, Maxime, Histoire des idées sociales en France, Lutetiae, Gallimard, 1954, vol. I
  • L.A. Loubere, Louis Blanc. His life and his contribution to the rise of french jacobin-socialism, Evanston, Northwestern U.P., 1961
  • F. Bracco, Louis Blanc dalla democrazia politica alla democrazia sociale 1830-1840, Florentiis, Centro editoriale toscano, 1983
  • J. Gonzales Amuchanstegui, Louis Blanc y los origines del socialismo democrático, Matriti, Centro de investigationes sociologicas, 1989
  • F. Demier (sous la direction de), Louis Blanc. Un socialiste en république, Lutetiae, Créaphis, 2005
  • A. Lanza, All'abolizione del proletariato! Il discorso socialista fraternitario. Parigi 1839-1847, Milano, Franco Angeli, Mediolani 2010

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Blanc spectant.