Vide etiam paginam discretivam: Lucius Vitellius

Wikidata Lucius Vitellius (consul 48)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: ; Nuceria Alfaterna
Obitus: 11 Iulii 69 CE; Tarracina
Patria: Roma antiqua

Familia

Lucius Vitellius (natus anno 15, mortuus anno 69) fuit senator Romanus, filius L. Vitellii qui consul fuit anno 34 et frater minor Auli Vitellii imperatoris.

Primo Iuniam Calvinam, familiarem domus Caesarum, in matrimonium duxit, deinde quandam Triariam. Anno 48 successor fratris consul suffectus creatus est. Anno 61/62 proconsul Asiae erat successor fratris et hic. Aulus Vitellius legatus fratris in Africa mansisisse dicitur.[1] Cum frater anno 69 imperator acclamatus esset, Lucius Romae fuit. Comes Othonis imperatoris in Galliam Cisalpinam sequi coactus est, sed incolumis mansit. Lugduni fratrem convenit; Romae paullo postea cenam adventiciam dedit.[2]

Cum Aulus autumno in exercitus Flavianae partis milites duceret, Lucio praesidio Romae relictus est. In classem Misenensem, quae ad Vespasianum transierat, praetorianos milites misit, Terracinam expugnavit, sed tum comprehensus et necatus est.

Notae recensere

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 5.
  2. Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 13.

Bibliographia recensere

  • "Vitellius. II. 4" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)