Lucius Aemilius L.f. Mamercinus (consul 366 a.C.n.)

consul 366 a.C.n.

Lucius Aemilius L.f. Mamercinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit.

Familia recensere

Pater eius Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus erat, qui annis 391 ad usque 377 a.C.n. septies tribunus militum consulari potestate erat; et filius Lucius Aemilius Mamercinus Privernas bis (annis 341 a.C.n. et 329) consulatum administravit.

Cursus honorum recensere

Aemilius anno 368 a.C.n. magister equitum Marci Furii Camilli dictatoris erat, qui Gaium Licinium Stolonem arceret, qui consulatum pro ordine plebeio postularet. Furius mox a dictatura se abdicavit[1].

Anno 366 primum consul electus est una cum Lucio Sextio Sex.f. Sextino Laterano collega, qui primus e plebe hunc magistratum adeptus est. Hoc anno et primo praetores creati sunt[2].

Anno 363 iterum magistratum summum administravit. Nunc cum Gnaeo Genucio M.f. Aventinensi. Hoc anno ad pestem, quae urbem vexabat, exstirpandam dictator clavi figendi causa nominari senatus antiquo more iussit: Lucius Manlius A.f. Capitolinus Imperiosus dictator die 13 Septembris clavem in templum Iovis fixit. Manlius, quamquam bellum Hernicis inferre voluit, a senatu deinde ad magistratum ponendum coactus est[3].

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. op. cit., VI 38
  2. Titus Livius, ab urbe condita, VII 1
  3. op.cit., VII 3


Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Aulus Cornelius Cossus II, Marcus Cornelius P.f. Maluginensis II, Marcus Geganius Macerinus, Publius Manlius A.f. Capitolinus II, Lucius Veturius L.f. Crassus Cicurinus II, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola VI
Consul
366 a.C.n.
cum
Lucio Sextio Sex.f. Sextino Laterano
Successores:
Lucius Genucius M.f. Aventinensis et Quintus Servilius Q.f. Ahala


Antecessores:
Gaius Sulpicius M.f. Peticus et Gaius Licinius Calvus
Consul
363 a.C.n.
cum
Gnaeo Genucio M.f. Aventinensi
Successores:
Lucius Genucius M.f. Aventinensis II et Quintus Servilius Q.f. Ahala II