Lupus de Vega

fabularum scriptor Hispanicus
(Redirectum de Lope de Vega)

Felix Lupus[1] (Hispanice Lope) de Vega y Carpio,[2] natus Matriti die 25 Novembris 1562; ibidem mortuus 27 Augusti 1635) fuit scriptor scaenicus, poeta, et scriptor mythistoriarum Hispanicus more baroco, unus e maximis saeculi aurei Hispanici personis, qui secundus in traditione linguae Hispanicae latissime numeratur, post Michaelem de Cervantes Saavedra,[3] cum autem numerus eius operum singularis esset, ut unus e fecundissimis auctoribus in historia litterarum esset, quam ob rem Cervantes ipse agnomina phoenicem ingeniorum (Hispanice fénix de los Ingenios) et monstrum naturae (Hispanice monstruo de la naturaleza) ei dedit.

Lupus de Vega.

De vita recensere

 
In exsequiis poetae; fecit Paulus Balze.
 
In Casa Lope de Vega, Matriti.

Nobili genere Gallaica natus, mox ingenium poeseos monstravit; ferunt quidem adulescentem annorum duodecim iam comoediolas pepigisse. Postquam eruditionem in Collegio Imperiali Matritensi habuit studiis theologicis ac philosophicis in universitatibus Salmantica et Compluti se dedicabat. Compluti baccalaureatum nactus est. Studiis terminatis in servitiis Ferdinandi Toletani ducis Albanae fungebatur, cui eidyllion pastorale Arcadia scripsit. Eventus amorum infelix stipendia merere persuadebat, quare expeditione regis Philippi regis II contra Azores anno 1582 participavit. Reversus sub custodiam pro causis ignotis missus est; e carcere fugit et nauta in armata classe Anglos deballatura factus est. Clade accepta, post reditum in patriam dominam nobili genere natam ductitavit, sed duellio infelici iterum patria relinquenda erat. Valentiam petivit, ubi istis temporibus schola poetarum magnorum erat.

Cum variis artificibus consuetudinem contrahere potuit et pro scaenis laborare incohatus est. Denique anno 1595 permissus est reditus Matritensis; uxore mortua, secretarius marquisii de Malpica, postea comitis de Lemos quocum per Italiam migrabat, fuit. In Hispaniam reveniens, nuptias novas habuit, et diu litteris solummodo vacare contigit. Anno 1607, morte uxoris et infantis demissus, ordinationem sacerdotalem petivit, annoque 1611 ordinem tertium ordinem Sancti Francisci intravit. Gloria poetae autem velociter crescebat et mox e permultis scaenis dramata producebantur: populus eum admirans diligebat, aula regia honores sparsit, Inquisitio eum instituit, Toleti anno 1618 protonotarius apostolicus factus est et papa Urbanus VIII anno 1628 eum equitem Ordinis Sancti Ioannis proclamavit. Eius filia fuit Marcella a S. Felice.

Gravitudo recensere

 
Statua poetae Matriti

Lope de Vega verisimilitr inter totius mundi poetas ingenio fecundissimo erat. Habemus duo epopoea: Angelica et La Jerusalén conquistada; quinque carmina mythologica: Circe, Andromeda, Philomela, Orfeo, et Proserpina; carmina historica longa: San Isidro, La Dragontea, et La virgen de la Almudena; carmen heroicum satiricum sub nomine Thomae Burguillos: La Gatomaquia; poemata didactica et explicatoria; multitudinem sonetorum, Romanensium, odarum, elegiarum, epistularum; mythistorias partim in prosa (Peregrino en su patria), partim in versibus (Dorotea, quod opus ipse maxime diligebat); mythistoriam pastoralem et religiosam (Los pastores de Belen et Arcadia); necnon octo novellas versibus solutas

Miscellaneis tantis admirandis gloria eius vera in dramaturgia fuit. Comoedias MD pepigit, e quibus adhuc quincenta servantur. Etiam artem poeticam parvam exaravit cui titulus »Arte nuevo de hazer comedias«. Iste homo drama nationale Hispanicum creavit et in argumentis et in forma modum Hispanicum elucere fecit. Poeta scite et cate plebis gustui cessit mores populi stilo cantans atque personans Sermonem patrium et metra callens ad amussim sensus populares respiciebat et sancta sollemnitate omnes captabat. Scilicet in tantis dramatibus nonnulla minus bona quoque invenire possunt; eum inter genera dramatica optime fallacias (comedia de capa y espada) tractavisse constat. Difficile ut in uberrima copia opus maximum invenias; sunt qui drama Alcalde de Zalamea omnibus aliis praeferant.

Notae recensere

  1. Vide inscriptionem in imagine a Bartholomaeo Maura Montaner factam; vel Nicolai Antonii(es) Bibliotheca Hispana, vol. I (Matriti, 1783), 214. Vel Lupus a Vega (e.g. Iulii Columbarii(es) Expostulatio Spongiæ a Petro Turriano Ramila nuper evulgatae (Tricassibus 1618), passim; In mortem Lupi a Vega, Hispani laureati poetae (epigramma Nicolai de Albiz. in: Coleccion de las obras sueltas... de Lope de Vega, vol. 20, Matriti 1779, p. 237); necnon Lupus Vega (eiusdem Albiz epigramma in eadem pagina). Vide et de Lupo nomine.
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Works of Lope de Vega. . www.classicspanishbooks.com .

Bibliographia recensere

 
La encomienda bien guardada, manuscriptum autographicum, 1610.

Opera Anglice scripta recensere

  • Grismer, Raymond L. 1977. Bibliography of Lope de Vega: books, essays, articles, and other studies on the life of Lope de Vega, his works, and his imitators. Minneapoli: Burgess-Beckwith. ISBN 052736195X.
  • Hayes, Francis C. 1967. Lope de Vega. Twayne's World Author Series. Novi Eboraci: Twayne Publishers.
  • Keck, Ray M. 1999. Love's Dialectic: Mimesis and Allegory in the Romances of Lope de Vega. Romance Monographs. University Mississippiae: University of Mississippi, Department of Modern Languages. ISBN 1889441058.
  • Morley, S., et L. Allardice. 2003. "Double takes." New Statesman 132 (4639): 46.
  • Samson, Alexander, et Jonathan Thacker, eds. 2018. A Companion to Lope de Vega. Woodbridge et Rochester Novi Eboraci: Tamesis. ISBN 978-1855663251.

Opera Hispanice scripta recensere

  • Alonso, Dámaso. 1972. En torno a Lope. Matriti: Gredos. ISBN 9788424904753.
  • Arellano, Ignacio. 1995. Historia del teatro español del siglo XVII. Matriti: Cátedra. ISBN 9788437613680.
  • Arellano, Ignacio, et Carlos Mata. 2011. Vida y obra de Lope de Vega, Bibliotheca homolegens. Matriti. ISBN 978-84-92518-72-2.
  • Castro, Américo, et Hugo A. Rennert. 1968. Vida de Lope de Vega: (1562-1635). Salmaticae.
  • Goldáraz, Luis H. 2018. Lope, el verso y la vida. Libertad Digital. Textus interretialis.
  • Huerta Calvo, Javier. 2003. Historia del Teatro Español. Matriti: Gredos.
  • Marco, José María. 2019. El verdadero amante: Lope de Vega y el amor. Prologus a Gabriele Albiac scriptus. Matriti: Ediciones Insólitas. ISBN 9788494882500, ISBN 8494882503.
  • Menéndez Pelayo, Marcelino. 1949. Estudios sobre el teatro de Lope de Vega. Matriti: Editorial Artes Gráficas.
  • Montesinos, José Fernández. 1967. Estudios sobre Lope de Vega. Salmanticae: Anaya.
  • Pedraza Jiménez, Felipe B. 2004. El universo poético de Lope de Vega. Matriti: Laberinto.
  • Rozas, Juan Manuel. 1990. Estudios sobre Lope de Vega. Matriti: Cátedra.
  • Pedraza Jiménez, Felipe B. 2009. Lope de Vega: pasiones, obra y fortuna del monstruo de naturaleza. Matriti: EDAF. ISBN 9788441421424.
  • Sánchez-Jiménez, Antonio. 2018. Lope de Vega: el verso y la vida. Matriti: Cátedra, 2018. ISBN 9788437638621, ISBN 8437638623.

Opera Theodisce scripta recensere

  • Hennigfeld, Ursula. 2008. Der ruinierte Körper: Petrarkistische Sonette in transkultureller Perspektive. Würzburg: Königshausen & Neumann.
  • Müller-Bochat, Eberhard. 1956. Lope de Vega und die italienische Dichtung. Abhandlungen der geistes- und sozialwissenschaftlichen Klasse der Akademie der Wissenschaften und der Literatur in Mainz, 12.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lupum de Vega spectant.