Liquidambar (-i, n.) (vulgo ambar liquidum et ambra liquida) est genus quattuor specierum arborum floriferarum familiae Altingiacearum, olim tamen familiae Hamamelidacearum attributum.

Gemmae Liquidambari Novae Aureliae vere

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Saxifragales 
Familia : Altingiaceae 
Genus : Liquidambar 
L.
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.

Arbores sunt magnae deciduaeque, 25–40 m altae, quarum folia palmata cochleatim circa caudicem disposita sunt. Quae autumno varios exhibent colores. Flores parvi crescunt in globulis densis 1–2 cm diametro, in stirpe 3–7 cm longa pendentibus. Fructus sunt capsulae ligneae plurales, 2–4 cm diametro, ubi multa semina insunt. In terris ad septentriones vergentibus liquidambara vere tardius aliis arboribus frondescunt; autumno tardius demittunt.

Species recensere

Bibliographia recensere

  • Hsu, E. & Andews, S. 2005. Tree of the year: Liquidambar. International Dendrology Society Yearbook 2004: 11–45.
  • Deterministic Plio-Pleistocene extinctions in the European cool-temperate tree flora. 2003. Ecology Letters 6 (7): 646–653. Iulius.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Liquidambar spectant.