Vide etiam paginam fere homonymam: Lindum

Lindon (-onis, n) est regio in ficto Lengendario Tolkeniensi, pars extrema occidentalis Terrae Mediae atque regnum Alforum. Nomen in lingua Sindarin Lindonis est "Terra carminum", quia incolae Laiquendi seu Alfi Virides erant praeclari cantores. Regnum ab Lhûn sinu dimidiatur, et pars septentrionalis Forlindon et meridionalis Harlindon vocantur.

Depictio Montium Caeruleorum et sinus Lhûn in Lindone.

Lindon fuit in Prima Aetate regio in pago Ossiriand, sed post Bellum Irae et submersionem Belegaeris fuit unica pars huius territorii quae mansit supra aquas. Fuit praesidium Alborum, Gil-Galad duce, contra hostes Sauronis. Dum Noldor alfi in Forlindo incolebant, Sindar alfi cum Laiquendi in Harlindone incolebant. Celeborn atque Galadriel in Lindone vixerunt annos multos.

In Lindone aderant Portus Pulli, seu Mithlond nomine Sindarin, et erant etiam duae urbes seu portus: Harlond et Forlond.

Nexus interni