Letsie III, nomine puerili Mohato Bereng Seeiso (natus die 17 Iulii 1963 in Morija) fuit rex Lesothi ab anno 1990 ad 1995 rursusque ab anno insequenti.

Wikidata Letsie III
Res apud Vicidata repertae:
Letsie III: imago
Letsie III: imago
Letsie III: subscriptio
Letsie III: subscriptio
Nativitas: 17 Iulii 1963; Morija
Patria: Lesothum

Familia

Genitores: Moshoeshoe II; Mamohato of Lesotho
Coniunx: 'Masenate Mohato Seeiso
Proles: Prince Lerotholi Seeiso, Princess Senate Seeiso, Princess 'Maseeiso Seeiso
Familia: Moshoeshoe I

Insignia heraldica

Letsie III: insigne
Letsie III: insigne

Rex Letsie III educatus est apud Collegium Ampleforth in Anglia. Alumnus est universitatis Lesothensis Nationalis, deinde universitatum Bristoliensis et Cantabrigiensis necnon collegii iuxta Wye.[1] Postquam pater eius Moeshoeshoe II die 12 Novembris 1990 depositus est, Letsie III primo rex factus est. Die 25 Ianuarii 1995 autem Moeshoeshoe II iterum rex nominatus est. Qui autem die 15 Ianuarii 1996 casu sinistro autocinetorum mortuus est. Ita Letsie III iterum rex patri successit. Sed regi in Lesotho potestas minor datur.

Letsie III filius est Moshoeshoe II regis. Uxorem 'Masenate Mohato Seeiso duxit atque tres liberos habet:

  • Senate Mohato Seeiso, regis filia (nata 7 Octobris 2001)
  • 'M'aSeeiso, regis filia (nata 20 Novembris 2004)
  • Lerotholi Seeiso, regis heres (natus 18 Aprilis 2007)

Notae recensere

  1. Vita apud legationem Sinensem

Nexus externi recensere