Vide etiam paginam discretivam: Leonidas

Leonidas (Graece Λεωνίδας 'Leonis filius') (Spartae 521 a.C.n.Thermopylis 480 a.C.n.) fuit decimus septimus rex Spartanus e stirpe Agiadum, qui ab anno 490 a.C.n. usque ad annum 480 a.C.n. regnavit. Filius fuit Anaxandridae II, et Cleomeni I semifratri successit. Illustrem eum fecit pugna ad "portas calidas" (Pugna ad Thermopylas (480 a.C.n.)), quo proelio necatus est postquam in angustiis cum trecentis delectis hoplitis Lacedaemoniis diu ab introitu in Graeciam totum exercitum Persarum regis Xerxis prohibuit. Tandem ob proditorem qui Persis occultam semitam per montem Oetam ostendit circumventus multitudine est.

Leonidas I Thermopylis. Tabula ab Iacobo Ludovico David picta.

De gente recensere

Leonidas fuit filius regis Anaxandridae et primae eius uxorisː ex omnibus filiis regis tertius natu erat, e filiis primae uxoris secundus (maior natu erat Dorieus, minor Cleombrotus)[1]. Cum obiit Anxandridas Cleomenes e secunda quidem uxore natus sed omnium filiorum maximus natu et Dorieus primus e filiis primae uxoris de successione contenderunt. Spartani Cleomenem praeverterunt quia maior natu erat; Dorieus itaque preregre profectus est ubi brevi periit. Cleomeni vero sine maribus liberis mortuo successit Leonidas. Cui anno 480 successit filius Pleistarchos adhuc puer, quem uxor Gorgo, Cleomenis regis filia[2], Leonidae pepererat. Eius tutela primo fratri Cleombroto mandata est qui exercitui isthmum Peloponnesiacum munienti anno 480 a.C.n. praeerat[3] et anno proximo obiit; quo mortuo Pausanias, Cleombroti filius, cuius posteri regnaturi erant, tutor regis factus est.

De monumento recensere

Quadraginta post annos ossa Leonidae e Thermopylis Spartam a rege Pausania reportata sunt et non procul a theatro monumentum in eius honorem erectum est ubi quotannis orationes habebantur et certamen fiebat[4]. In ipsis Thermopylis leo marmoreus in eius honorem positus erat[5].

Pellicula recensere

Pellicula 300 de illius vita et historia commilitonum mythistorice narrat.

Notae recensere

  1. Herodotus, Terpsichore 39-41.
  2. Polyhymnia 239.
  3. Urania 72.
  4. Pausanias III.14.1. Cf Friedrich Pfister, Der Reliquienkult im Altertum, Topelmann, 1909-1912 (duo vol.)
  5. Polyhymnia 225.

Fontes recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonidam I spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon