Ioannes Bernardus Leo Foucault

(Redirectum de Leo Foucault)

Ioannes Bernardus Leo Foucault (Lutetiae die 18 Septembris 1819 natus; ibidem mortuus die 11 Februarii 1868) fuit physicus Francicus qui pendulo nomen eius ferente praecipue innotuit. Velocitati luminis studuit, et vocabulum gyroscopium excogitavit. Fuit sodalis Regalis Societatis Londiniensis, in quam sodalis peregrinus anno 1864 cooptatus est. Unus ex septaginta duobus hominibus est quos Turris Eiffelia commemorat.

Ioannes Bernardus Leo Foucault.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Bernardum Leonem Foucault spectant (Jean Bernard Léon Foucault, Léon Foucault).
 

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!