Instrumentum lasericum

(Redirectum de Laser)

Instrumentum lasericum[1] sive laser (-eris, n.)[2][3] est apparatus qui lucem cohaerentem(d) (radium lasericum[4]) per emissionem stimulatam radiationis electromagneticae generat. Vocabulum Anglicum laser est acronymum pro light amplification by stimulated emission of radiation. Lasera ab aliis luminibus eo differunt, quod lucem cohaerentem emittunt.

Radii laserici variorum colorum

A Carolo Townes et Arthuro Leonardo Schawlow excogitata, prima lasera a Theodoro Maiman anno 1960 constructa sunt. Hodie in lectris discorum opticorum, impressoriis, instrumentis chirurgicis, et multisque aliis instrumentis adhibentur.

Nexus interni recensere

Notae recensere

  1. Vilborg, Ebbe, Norstedts svensk-latinska ordbok. Ed. 2a, 2009.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Vocabulo laseris (laser, -eris, n.) apud Plinium Maiorem occurritur, ubi nomen est cuiusdam suci, verisimiliter ex Linnaei Ferula assa-foetida extracti (cfr. Plin., Nat. His., XXII, 49-50, "Laser e silphio profluens"). Hoc docet laser certe exsistere posse quale verbum Latinum declinabile.
  4. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad instrumenta laserica spectant.
 

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!