Laelia est comoedia anno 1595 Cantabrigiae docta in Collegio Reginali. Textus versus est ex opere Francogallice a Carolo Stephano scripto, titulo Le sacrifice anno 1543 edito, titulo Les abusés anno 1549 reimpresso; sed et ille textum ex alia lingua converterat. Origo historiae reperitur in comoedia Gl'ingannati Italiane ab auctore anonymo composita, Saenae Iuliae die 12 Februarii 1532 a sodalibus Academiae Inthronatorum docta, Venetiis anno 1537 impressa.

"Orsino et Viola" Shakesperii (sed Flaminius et Laelia huius ludi) a Friderico Ricardo Pickersgill picti

Eandem fere historiam Gulielmus Shakesperius anno fere 1602 in fabula Twelfth Night docuit (anno 1623 editam). Ille autem repperit in collectaneo fabularum Anglice a Barnaba Riche anno 1581 congessum, Riche's Farewell to Military Profession, sub titulo "Of Apolonius and Silla"; quam rem Riche Italiane legerat in Matthaei Bandelli Novelle (anno 1554 editis). Bandello enim e ludo scaenico Gl'ingannati extraxerat.

Nexus externi recensere

  • Textus Laelia (Anglice)
  • Textus Gl'ingannati apud archive.org (Italiane)


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.