Lacus Victoria est unus ex Magnis Lacubus Africani, in Africa Orientali situs, civitates Tanzaniam, Ugandam, et Keniam, adiacens. Appellatus est ex Regina Victoria Britanniarum Regni a Ioanne Hanning Speke, primo Europaeo qui lacum vidit. Lacus, superficiem 68800 chiliometrorum quadratorum habens, per aream est maximus Africae lacus, maximus orbis terrarum lacus tropicus, et secundus orbis terrarum lacus aquae dulcis (solum Lacus Superior in America Septentrionali est maior). Volumine digestus, Lacus Victoria est octavus a maximo lacu continentali, circa 2750 chiliometrorum cubicorum aquae continens.

Conspectus in Lacum Victoriam ex Speke Resort Kampalae Ugandae.
Piscis Haplochromis thereuterion est unus ex multis Cichlidis quae in Lacu Victoria endemicus sunt.
Naves piscatoriae tilapiis oneratae apud Ggaba Landing Site Ugandae regrediuntur.
Densitas habitantium circa Lacum Victoriam.
Linguae locorum circa Lacum Victoriam.

In regionibus lacui adiacentibus habitant circa 30 milliones incolarum.

Kagera est flumen maximum, quod in lacum se effundit, et Nilus e lacu oritur; hoc fluxu superiore "Nilus Victoriae" saepe appellatur.

Nexus interni recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Victoriam spectant.