Kamanava II, usitate Kamanava ʻOpio et Kamanava ʻElua appellatus (c. 1785–1840), fuit regius princeps Havaianus et avus ultimorum duorum Regni Havaiorum monarcharum, Kalakaua Regis et Liliʻuokalani Reginae. Sua familia bene auditus est usque ad 1840, cum homicidii uxoris damnatus esset.

Kamanava II natus est circa 1785. Pater fuit Kepoʻokalani Princeps et avus Kameʻeiamoku, unus ex quinque gravibus Konae principibus qui Kamehameham sustinebant, unus quoque regiorum geminorum in insigne (Anglice: coat of arms) regni ostentatorum. Kamanavae mater fuit Alapaʻivahine Principissa; semifrater,? ʻAikanaka. Nominatus est ex Kamanava I patruo, avi Kameʻeiamokus gemino. Ipse ergo aliquando appellatur Kamanava ʻOpio et ʻElua quia ʻopio Havaine significat 'iunior, iuvenis'[1] et ʻelua significat 'alter, secundus'.[2] Ex Kamokuikis uxore geniti sunt filius Caesar Kaluaiku Kapaʻakea Princeps (1815–1866) et filia Kekahili Principissa (circa 1830). In regione Keahuolu Konae Septentrionalis Havaiorum habitare solebat.[3]

Ipse, quamquam Kamokuikos uxorem duxerat, ad Aulanos mulierem ascripsit filium, Ioel Hulu Mahoe (1831–1891). Divortium cum Kamokuikis fecit, sed hac priore uxore viva, legitime non poterat novam uxorem ducere. Rumores interea vulgati sunt magnum avunculum Alapai fuisse verum Kekahilorum patrem. Adulterii praeterea poena secundum missionariorum leges fuit relegatio ad Kahoʻolavem, desertam insulam. Kamanava, ut hanc poenam non haberet, cum Lonoapuakau, praefecto Hooikaikae navis Havaianae scelerisque conscio, Kamokuikos veneno necaverunt.[4]

Facinore invento, Kamanava et Lonoapuakau in iudicium adducti sunt die 3 Octobris 1840, praeside Kekuanaoʻa Gubernatore Oʻahus et iudicibus (Anglice: jury) duodecim "Havaianis sapientibus" (intelligent Hawaiians, secundum diarium Anglicum). Kamanava adulterii homicidiique iudicatus est noxium.[5] Apud Castrum Honolulu die 20 Octobris 1840, de ipso et Lonopuakau supplicium suspensione sumptum est, circa 10 000 hominum spectantibus. Kamanava obiit duodecim dies post prima Havaiorum Constitutio sancta erat. Kalakaua nepos, sex annos natus et iam in Schola Liberorum Principum, factus est ut supplicium observaret. Videre publicam dedecoramque avi toto pectore amati mortem puerum magnopere vexabat. Multis postea annis, diademate imposito, memoria huius iniuriae dissensiones Kalakauae Regis cum missionariis severis impulisse putatur.[6]

Notae recensere

  1. Pukui and Elbert (2003). "lookup of opio". on Hawaiian dictionary. Ulukau, the Hawaiian Electronic Library, University of Hawaii .
  2. Pukui and Elbert (2003). "lookup of elua". on Hawaiian dictionary. Ulukau, the Hawaiian Electronic Library, University of Hawaii .
  3. "Keahuolu ahupua'a". Ka Wai Ola. Hawaii state Office of Hawaiian Affairs. June 2009 .
  4. Kapikauinamoku (1955). "High Chief Kamanawa II Is Hanged for Murder" .
  5. Helen Geracimos Chapin (1996). Shaping History: The Role of Newspapers in Hawai'i. University of Hawaii Press. p. 25. ISBN 9780824817183 .
  6. Darlene E. Kelley (January 1, 2001). "Kalakaua Part 2". Keepers of the Culture: A study in time of the Hawaiian Islands: As told by the ancients .

Nexus externi recensere