Jeepney (vox Anglica; Philippinice dyipni) est parvum laophorium quod in Insulis Philippinis passim adhibetur et munere vehiculi utilitatis publicae[1] plerumque fungitur. Haec vehicula primitus confecta sunt e vehiculis ab exercitu Americano post bellum mundanum secundum relictis. Vocabulum jeepney est verbum compositum, ex commixtione vocum Anglicarum jeep et jitney effectum. Haec vehicula nota sunt propter varia vividaque ornamenta pictoria et frequentiam vectorum.

Jeepney Philippinicum.

Notae recensere

  1. Anglice: public utility vehicle (pl. vehicles), in raedis ipsis de quibus hic agitur legi potest.
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!