Iustinus qui Martyr nuncupatur (Graece Ἰουστῖνος ὁ Μάρτυρ; natus in urbe Flavia Neapoli c. 100; mortuus Romae c. 165) fuit philosophus Christianus sive apologeta, qui Graece scripsit, et martyr suae religionis.

Imago Iustini Martyris tempore recentiori fictus

De vita recensere

Iustinus parentibus non Christianis natus est Flavia Neapoli Samariae circa annum centesimum. Ephesi studiis incubuit; sollicitissimi ingenii cum esset, disciplinas Stoicorum, Pythagoreorum, Peripateticorum et Platonicorum, aliam post aliam didicit; apud Platonicos autem de spiritus rebus se veritatem invenisse arbitrabatur. Postea autem, ut ipse scripturus erat, id, quod praestantissimum sibi videbatur, Platonicorum disciplina docere non potuit.

Senex vero quidam, sapiens Caesariensis, ei persuasit absolutam veritatem, quae difficillimis etiam hominibus satisfaciat, in religione Christiana tantum repertam iri. Cum tricesimum aetatis suae annum ageret, Christianus tandem factus est.

Romam profectus est ibique mansit, ut philosophiam Christianam doceret; aliquando publicas protrudebat disputationes de rebus divinis. Multis operibus, quorum duae Apologiae et Dialogus cum Tryphone[1] ad nos devenerunt, sive fidem explicando sive adversariorum errores confutando, summam Christianae doctrinae confecit; antiquissimos Eucharistiae aliorumque sacramentorum ritus, quibus Ecclesia saeculo II utebatur, optime descripsit; ecclesiae defensor se praebuit.

Crescentius et Trypho Iustinum indicaverunt Christianum esse; quapropter damnatus est et cum suis sociis decollatus, Marco Aurelio imperatore, circa annum centesimum sexagesimum quintum.

De fortuna recensere

 
Iustini opera, 1636

Scriptorum gratia nomen "patris ecclesiae" meruit. Ecclesia Catholica festum diem Iustini, philosophorum patroni, die 1 Iunii celebrat.

Nexus externi recensere

  Lege Ἰουστῖνος ὁ Μάρτυρ ("Iustinus Martyr") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Bibliographia recensere

  • M. von Engelhardt, Das Christentum Justins des Märtyrers; Erlangen 1878
  • E.R. Goodenough, The Theology of Justinus; Jena 1923
  • Franz Overbeck, Ueber das Verhältniss Justins des Märtyrers zur Apostelgeschichte; 1872
  1. Philippe Bobichon, Dialogus cum Tryphone, editio critica, t. I; t. II.