Iulius Gabriel vulgo Jules Verne (Namneti die 8 Februarii 1828 natus; Samarobrivae die 24 Martii 1905 mortuus) fuit mythistoriarum scriptor Francicus, qui pater fictionis scientificae putatur, more surrealismi et avant-garde saeculi XIX.

Iulius Verne
Subscriptio ipsius Verne.
Pharus in fine mundi habetur unus ex optimis fabulis litteraturae Verne.

Vita recensere

Verne Lutetiae iurisprudentiae studebat, et mox se scientiis naturalibus dedicavit. De hoc iam mythistoria eius prima testimonium perhibet, qui magnam omnino novi generis litterarum seriem aperuit, progressum technicum personabat: Cinq semaines en ballon (1863). Eventus felicissimus ei persuasit dramatica relinquenda esse; ipse iam comoedias et melodramaticos textus pepigerat. Inde omnia scripta nova erant phantastica-technica modo fabularum Milesiarum.

Verne lectores in itinera maxime periculosa et incredibilia (sed plerumque de rebus technicis agentia) invitavit: ad lunam, ad interiores Telluris partes, sub mare, ad septentrionalem glaciem, ad Rupis Albae nivem, trans solaria. Neget nemo, quin affabre scientias sive peritorum sive suimetipsius iunxerit cum ingenio narratoris captantis. Lectoribus minus in rebus technicis versantibus ita facultas dabatur, ut modo levi de technica recentiore atque futura instrueretur. Omnia opera, quae primo anno 1878 voluminibus triginta quattuour edita sunt, in multa linguas conversa sunt, et ubique libenter legebantur et leguntur. Dicitur Iulius Verne primus progressus technicos nonnullos bene praedixisse.

Opera selecta recensere

Verne multos libros scripsit, sed opus eius magis notum est Le tour du monde en quatre-vingts jours (Circuitus orbis octoginta diebus) anno 1873 scripto. Alii libri sunt:

Bibliographia recensere

  • "La menu de capitaine Nemo" in Cahiers de la gastronomie n° 11 (2012).
  • F. Angelier, Dictionnaire Jules Verne: mémoire, personnages, lieux, œuvres, 2006. ISBN 2-85704-870-X (Francogallice).
  • William Butcher, Jules Verne: The Definitive Biography, 2006 (Anglice).
  • Simone Vierne, Qui suis-je? Verne, Presses Universitaires de France, 2005, ISBN 978-2867143601 (Francogallice).

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium Verne spectant.