Isoglossa est limes geographicus quarundam proprietatum linguarum sicut pronuntiatus vocalis, verbi significationis aut cuiusdam usus syntactici. Dialectis maioribus tota fascis isoglossarum esse solet; ut puta Linea Benrathensis Dialectos Theodiscas altas a linguis Germanicis Occidentalibus dividit; et Linea Spediensis-Ariminensis Gallo-Italicas dialectos a linguis Italoromanicis dividit. Singularis autem isoglossa cum linguae limite incidere potest sed non debet. Inter isoglossas notissimas est isoglossa centum-satem.

Isoglossae in insulis Faerois.
Lingua Theodisca alta dividitur in Theodiscam superiorem (viridis) et Theodiscam centralem (caerulea), sed distinguitur a Franconia inferiore et Saxonica (gilva). Isoglossae principales, Linea Benrathensis et Spirensis, atrae designatae sunt.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Chambers, J. K., et Peter Trudgill. 1998. Dialectology. Cambridge Textbooks in Linguistics. Ed. 2a. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521596467.
  • Woodard, Roger D. 2004. The Cambridge Encyclopedia of the World's Ancient Languages. Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521562562.
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!