Isocratis epistulae sunt novem textus ad reges vel alios potentes viros destinati, Isocratis inscripti in manuscriptis nobis traditis. Quarum de sinceritate a nonnullis nonnumquam varie dubitatum est[1], non quoniam dissonent a cogitationibus in ceteris Isocrateis operibus expositis sed potius ob insueta vocabula aut nimiam similitudinem cum aliis locis Isocrateis. Multi critici tamen eas genuinas putant. Unaquaeque epistula numerum ordinis e veteribus Hieronymi Wolfii editionibus sexto decimo saeculo publicatis accepit, qui et hodie retinetur, quamquam editores recentiores chronologicum ordinem saepe praetulerunt.

Catalogus recensere

  1. Ad Dionysium Syracusanum[2], anno 367 a.C.n. scripta. Exordium orationis fortasse fuit potius quam epistula. Opus imperfectum relictum est fortasse ob Dionysii mortem. Anno proximo Dionysius societatem cum Atheniensibus fecerat. Qua de causa Isocrates ad eum sese vertit sperans panhellenicum propositum ab eo peragi posse. Antea ei infestior erat.
  2. Ad Philippum (I)[3] anno 344 a.C.n. scripta postquam rex Philippus e pugna adversus Illyrios saucius exisse renuntiatus est. Isocrates qui ante biennium orationem Philippo dicaverat, eum reprehendit quod non opportuna virtutis militaris iactantia regni perdendi periculum inconsulto adisset. Praeterea ad amicitiam cum Atheniensibus eum impellit.
  3. Ad Philippum (II) anno 338 a.C.n. scripta post pugnam apud Cheroneam. Isocrates Philippum magni consilii panhellenici adversus Persas commonefacit atque senectuti hanc unam gratiam agit quod hunc diem videre potuerit[4]. Hanc epistulam genuinam esse nolunt qui fabulae de Isocrate ob patriae cladem maerore confecto et sibi mortem consciscente credere malunt[5].
  4. Ad Antipatrum circa 340 a.C.n. medio bello inter Macedones et Athenienses scripta. Isocrates unum e suis prioribus discipulis, Diodotum nomine, Philippi ministro commendat. Ob locutiones insuetas haec epistula suspecta visa est.
  5. Ad Alexandrum inter 343 et 340 a.C.n. scripta. Adulescentem laudat quod philosophiae studiosus sit (Aristoteles eius praeceptor erat) et imprimis dicendi facultatem ei commendat.
  6. Ad Iasonis liberos, circa 358 a.C.n. scripta. Isocrates cum Thessalorum tyranno Iasone hospitium tum contraxerat cum ille Athenas ad testimonium pro Timotheo coram iudicibus dicendum venerat[6]. Itaque nunc mortuis Iasone et filio Alexandro ceteros Iasonis liberos hortatur ut honores a civibus suis peterent potius quam tyrannice occuparent. Epistula imperfecta relicta est, fortasse quia eventa Isocratis spem statim fefellerunt[7]. An vivo auctore publicata sit incertum est.
  7. Ad Timotheum circa 345 a.C.n. scripta. Qui Timotheus[8] Hipparchi filius erat, olim Isocratis discipuli atque postea Heracleotarum tyranni immitis. Postquam et ipse tyrannus factus est, Isocrates ei rhetorem quendam Autokratorem nomine commendat atque simul bonas artes laudat quibus civitatem suam regere in animo habet.
  8. Ad Mytilenaeorum archontes inter 353 et 348 a.C.n. scripta. Isocrates illos magistratus rogat ut Agenorem exsulem, musicae magistrum, in patriam cum familia redire sinant. Precibus nepotum suorum satisfacere se velle dicit, qui ab illo musicam didicerunt.
  9. Ad Archidamum anno 356 a.C.n. scripta. Archidamos patri Agesilao circa 360 a.C.n. successerat. Ita Isocrates ad unum e duobus Spartae regibus sese vertit ut dux panhellenici propositi sui fieri velit. Patris Agesilai gloriosa simul incepta et errores corrigendos commemorat, tum cum Graecas civitates Asiae iugo Persico liberare frustra conabatur.

Notae recensere

  1. U. v. Wilamowitz-Möllendorff, "Unechte Briefe", Hermes, 1898ː 492-498 cui respondet F. Blass, ‘Unechte Briefe’, Rheinisches Museum für Philologie, 1899ː 33-39.
  2. Isocrates hanc epistulam in oratione Ad Philippum (81) memorat.
  3. In Panathanaïco (64) Isocrates ad hanc epistulam alludebat (par. 16).
  4. χάριν δ᾽ ἔχω τῷ γήρᾳ ταύτην μόνην, ὅτι προήγαγεν εἰς τοῦτό μου τὸν βίον, ὥσθ᾽ ἃ νέος ὢν διενοούμην καὶ γράφειν ἐπεχείρουν ἔν τε τῷ πανηγυρικῷ λόγῳ καὶ τῷ πρὸς σὲ πεμφθέντι, ταῦτα νῦν τὰ μὲν ἤδη γιγνόμενα...
  5. Georges Mathieu in editione sua pp.181-183.
  6. Cornelius Nepos XIII.4.2.
  7. Nisi fortasse ob eandem causam censoria voluntas reliqua suppressit.
  8. Noli eum cum stratego Atheniensi confundereǃ

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere