Isabella est persona in carmine epico Orlando furioso a scriptore italico Ludovico Ariosto scripto.

Isabella observat Zerbinum et Mandricardum in certamen singulare in opere textile probabiliter a Raphaële de La Planche facta.

Biographia recensere

 
Isabella et Zerbinus ab Iulio Schnorr inter annos 1822 et 1827 picti.

Isabella principissa Gallaeciae et sponsa principis Scotiae Zerbini est. In Orlando furioso Isabella a latronibus comprehenditur sed comes palatinus Rolandus eam servat. Deinde Isabella Rolandusque apud locum ubi Zerbinus est perveniunt et comes palatinus ex morte eum servat. Igitur Isabella iterum coniungit cum Zerbino. Postea, insaniato Rolando, Isabella atque Zerbinus eum quaerunt et arma sua inveniunt sed duo amantes Mandricardo regi Tartariae occurrunt. Zerbinus et Mandricardus certamen singulare inter eos habeunt sed Zerbinus vulneratur a rege Mongoliae et moritur inter brachia sponsae suae. Isabella, luctum et dolorem hausta, apud monasterium in Provincia pervenit, quia vult se sacrare divino cultui, sed regi Saraceno Rhodomonti occurrit. Rhodomontes, rex Algeriae, animus ad Isabellam volget quia ille relinctus erat a sponsa sua Doralice. Isabella casta est et Rhodomontem non amat sed, stuprum ab illo timens, consilium excogitat: Isabella Rhodomonti dicit quae illa potionem magicam, quae potorem invulnerabilem facit, biberat et illum vulnerare eam iubet. Rhodomontes sic vulnerat mulierem et Isabella moritur: rex Saracenus, amore mulieri deperens, sepulcrum illae construet prope flumen Rhodanum et ibi ipse vigilias aget.

Fortuna recensere

Pictor Theodiscus Iulius Schnorr von Carolsfeld opus tectorium, quod Isabellam et Zerbinum effingit, pinxit in domu Maximi Lancellotti inter annos 1822 et 1827. Postea pictor Italicus Maximus D'Azeglio tabulam Morte di Zerbino[1] (Mors Zerbini) pinxit et in hac tabula etiam Isabella est.

Notae recensere

  1. De tabula vide paginam apud situm interretiale Italicum operum artis Langobardiae.

Bibliographia recensere

  • Croce, Benedetto, Ariosto, Adelphi Edizioni, Mediolani, 1991.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Lucae, 1990.