In mythologia Graeca Iphiclus (Graece Ἰφικλῆς) est filius Amphitryonis et Alcmenae, frater vero geminus Herculis quem Iuppiter eadem nocte ex Alcmena genuit. Virtute fratre multo inferior fuit quod statim ab incunabulis liquit cum expavefacto Iphiclo Hercules adhuc infans serpentes ab Hera missos validis manibus suffocavit. Postea, si Hesiodo[2] credere volumus, Iphiclus domum et propinquos relinquens Eurystheo, Mycenarum tyranno inservire maluit. Auctores posteriores vero Diodorus Siculus et Pausanias econtra Herculis comitem fuisse dicunt, pro quo pugnans fatum obiit. Quin etiam in Apollodori bibliotheca[3] Calydonio venatui interfuisse dicitur. Duos filios habuitː Iolaum ex Automedusa[4] et Protesilaum[5]. Filiam minorem Creontis uxorem duxit dum frater Hercules filiam maiorem Megaram accipit. Pheneates secundo saeculo adhuc Iphicli monumentum Pausaniae ostenderunt.

Hercules infans serpentes opprimit dum Iphicles ad feminas refugit[1]. Stamnos rubris figuris ornatus sexti saeculi a.C.n. in museo Luparensi servatus.

Notae recensere

  1. Pherecydes in Bibliotheca Apollodori II.4.8
  2. Scutum Herculis 90-3.
  3. I.8.2
  4. Apollodori bibliotheca II.4.11
  5. Heroides XIII.25. Hyginus, Fabulae 103 et 251.

Fontes recensere