Iohannes Trithemius (natus Johannes Heidenberg aut Johannes Zeller; etiam Johannes von Trittenheim, Johannes Tritheim die 1 Februarii 1462 in Trittenheim – mortuus erat die 13 Decembris 1516 Herbipoli), abbas monasterii Sponheim apud Cruciniacum, fuit eruditus et humanista, cryptographiae et occultae peritus. Trithemius multa de strigis scripsit.

Wikidata Iohannes Trithemius
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Trithemius: imago
Iohannes Trithemius: imago
Nativitas: 1 Februarii 1462; Trittenheim
Obitus: 13 Decembris 1516; Herbipolis
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Nomen nativum: Johann Heidenberg

Vita recensere

Pater Ioannes Heidenberg, viticola pauper, mox mortuus est, ut Ioanniculus apud vitricum vitam degere deberet. Cum iste homo autem studia minoris aestimavit, Ioannes clam noctu vicinum quendam frequentabat, ut elementa disceret. Postea parentibus invitis Augustam Treverum et Heidelbergam iit ubi studiis omnino vacare potuit.

Anno 1482 patriam revisere voluit, cum procella saeviente a benedictanis in Monasterio Sancti Martini ad Sponheim sartus et tectus servaretur. In providentia confisus post paucos dies ipse monachus factus est. Quo ardentius studebat et mox ita eruditissimus habebatur ut abbatis dignitatem citissime nanscisceretur. Quod munus annos XXIII optime implebat bibliothecam augens, disciplinam inter monachos restituens, debita pecuniaria solvens.

Comes Palatinus autem Philippus eum anno 1505 Heidelbergam vocavit, cum de Ioanne abbate profecturo inimici seditionem machinarentur. Itaque Ioannes libenter dignitatem abbatis Herbipolitani ad Sanctum Iacobum uno anno post accepit et decem annos beneficia multa monasterio novo apportabat.

Trithemius non solum theologus et philosophus sed insuper mathematicus et historicus summus fuit. Chronicam scripsit de coenobiis variis, vitas (e.g. Rabani Mauri, populorum res gestas (e.g. Francorum). Nimirum quod nonnulli sapientiam eius rem supernaturalem interpretabantur.

Opera select recensere

 
Cathalogus illustrium virorum Germaniae, 1495
  • Annales Hirsaugienses, 1509-1514
  • Antipalus maleficiorum, 1508;
  • Cathalogus illustrium virorum germaniam suis ingenijs et lucubrationibus omnifariam exornantium, 1491–1495 (Digitalisat HAB Wolfenbüttel)
  • Chronicon Hirsaugiense, 1495-1503
  • Chronicon Sponheimense, ca. 1495-1509
  • Chronicon successionis ducum Bavariae et comitum Palatinorum, ca. 1500-1506
  • Compendium sive breviarium primi voluminis chronicarum sive annalium de origine regum et gentis Francorum, ca. 1514
  • De cura pastorali, 1496
  • De duodecim excidiis oberservantiae regularis, 1496
  • De institutione vitae sacerdotalis, 1486
  • De laude scriptorum manualium, 1492
  • De laudibus sanctissimae matris Annae, 1494
  • De origine gentis Francorum compendium, 1514
  • De origine, progressu et laudibus ordinis fratrum Carmelitarum, 1492
  • De proprietate monachorum, ante annum 1494
  • De regimine claustralium, 1486
  • De scriptoribus ecclesiasticis, 1494 (Johannes Trithemius apud www.mgh-bibliothek.de)
  • De septem secundeis id est intelligentiis sive spiritibus orbes post deum moventibus, ca. 1508
  • De triplici regione claustralium et spirituali exercitio monachorum, 1497
  • De vanitate et miseria humanae vitae, ante annum 1494
  • De visitatione monachorum, circa annum 1490
  • De viris illustribus ordinis sancti Benedicti, 1492
  • Exhortationes ad monachos, 1486
  • In laudem et commendatione Ruperti quondam abbatis Tuitiensis, 1492
  • Liber octo quaestionum, 1515
  • Liber penthicus seu lugubris de statu et ruina ordinis monastici, 1493
  • Nepiachus, 1507
  • Polygraphiae, 1508
  • Steganographia, ca. 1500

Lege etiam recensere

  • Arnold, Klaus: Johann Trithemius, 1462-1516; Schöningh, 2. ed. (d. o.e. Diss.) Herbipoli 1991; ISBN 3-87717-045-5
  • Brann, Noel L.: The abbot Trithemius (1462-1516), The Renaissance of Monastic Humanism Studies in the History of Christian Thought 24); Brill, Lugduni Batavorum 1981; ISBN 90-04-06468-0
  • Brann, Noel L.: Trithemius and magical theology, a chapter in the controversy over occult studies in early modern Europe; State Univ. of New York Press, Albany NY 1999; ISBN 0-7914-3962-3 (englisch)
  • Kuper, Michael: Johann Trithemius, der schwarze Abt; Zerling, Berolini 1998; ISBN 3-88468-065-X
  • Lehmann, Paul: Merkwürdigkeiten des Abtes Johannes Trithemius; Verlag der Bayerischen Akademie der Wissenschaften, Monaci 1961

Nexus externi recensere