Iohannes, vulgo John Philips[1] (natus die 30 Decembris 1676 ad Bampton comitatus Oxoniensis; Herefordiae mortuus die 15 Februarii 1709) fuit poëta Anglicus.

Wikidata Iohannes Philips
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Philips: imago
Iohannes Philips: imago
Nativitas: 30 Decembris 1676; Bampton
Obitus: 15 Februarii 1709; Herefordia
Patria: Britannia

Alumnus fuit Collegii Wintoniensis, deinde Aedis Christi Oxoniensium, decano illis annis Henrico Aldrich. Ibi poëtam futurum Edmundum Smith cognovit.

Carmen eius parodicum, a lectoribus "The Splendid Shilling" nuncupatus (scilicet "Splendidus solidus") ipso nolente anno 1701 in collectaneo A Collection of Poems prodit sub titulo "In Imitation of Milton" sine nomine auctoris; quod opusculum Iosephus Addison "optimum linguae Anglicae carmen parodicum" laureavit.[2] Opus maius anno 1708 edidit sub titulo Cyder: a poem quo versibus Miltonianis pomacium comitatus Herefordiensis minutim celebratur. Carmen breve Latinum ad patronum Henricum S. John(en) dicavit.

Carmina recensere

Notae recensere

  1. Epitaphium: "Johannes Philips, obiit 15 die Feb. anno Dom. 1708, aetatis suae 32. Cuius ossa si requiras, hanc urnam inspice; si ingenium nescias, ipsius opera consule ... Natus est Bamptoniae in agro Oxon., Dec. 30, 1676; obiit Herefordiae ": Samuel Johnson, Lives of the Most Eminent English Poets sub rubrica "John Philips"
  2. "The finest burlesque poem in the English language"

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere