Iohannes Keplerus (natus Vuilae die 27 Decembris anno 1571; mortuus Ratisbonae die 15 Novembris anno 1630) fuit philosophus rerum naturarum, mathematicus, astronomus, astrologus, opticus, et theologus Protestanticus Germanicus.

Wikidata Iohannes Keplerus
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Keplerus: imago
Iohannes Keplerus: imago
Iohannes Keplerus: subscriptio
Iohannes Keplerus: subscriptio
Nativitas: 27 Decembris 1571; Vuila
Obitus: 15 Novembris 1630; Ratisbona
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Duchy of Württemberg
Nomen nativum: Johannes Kepler

Familia

Genitores: Heinrich Kepler; Katharina Kepler
Coniunx: Barbara Müller, Susanne Reuttinger

Memoria

Sepultura: Ratisbona
Iohannes Keplerus, anno fere 1610 pictus
Kepleri subscriptio

Keplerus leges motuum planetarum invenit, quae ex nomine eius Leges Keplerianae appellantur. Hae leges fundamenta Isaaci Newtoni theoriae gravitationis universae factae sunt. In mathematica methodum numericam ad integralia evolvenda excogitavit, quae interdum ab opere eius Nova stereometria doliorum vinariorum "regula Kepleriana doliorum" vocatur. Logarithmo calculando usum eiusdem in Germania pervulgavit. Ut etiam optica scientifice disputaretur effecit, quo ad inventiones a Galilaeo Galilaei telescopio factas probandas adiuvit.

Keplerus initio Graeciae urbe in schola Protestantica mathematicam docuit, tum Pragae Tychoni Braheo in studiis astrologicis assistebat, quoad ille mortuus est, deinde Rudolpho II et Matthia imperatoribus Lentiae munere mathematici publici fungebatur, denique, quod Keplerus Lentiae ob Reformationem Catholicam magis magisque impeditus est, anno 1627 astrologus aulicus generalis Wallensteinii factus Ratisbonae sedes collocavit, ubi anno 1630 mortuus est.

In lapide sepulcrali hoc epigramma, quod ipse composuisse dicitur, inscriptum est:

Mensus eram coelos, nunc terrae metior umbras.
Mens coelestis erat, corporis umbra jacet.

Sepulcro autem deletionibus belli triginta annorum deperdito, Ratisbonae nostra aetate novum monumentum erectum est.

Corpora Platonica positiones planetarum definiunt (Ex Kepleri Harmonice mundi, 1619)

His diebus, Keplerus imprimis conditor scientiae hodiernae habetur; eius autem vita fide Protestantica maxime imbuta et eius de mundo opinio in traditiones hermeticas innixa est, quae ab harmoniis Pythagoreis per mathematicam Platonicam usque ad Hermam Trimaximum pertinebant. Quae hominibus hodiernis occulta videri possint, Keplero logica perspicuaque erant.

Opera recensere

 
Astronomiae pars optica
 
Kepleri domus Ratisbonae (1626–1628)
Gesammelte Werke (= Opera omnia) (1938-2002). Ed. Max Caspar, Walther von Dyck. Monaci (sigla
KGW).
  • Vol. 1. Mysterium cosmographicum. De stella nova. Ed. Max Caspar. Monaci 1938 / 1993, ISBN 3-406-01639-1.
  • Vol. 2. Astronomiae pars optica. Ad Vitellionem Paralipomena. Ed. Franz Hammer. Monaci 1939.
  • Vol. 3. Astronomia nova aitiologetos seu Physica coelestis. Ed. Max Caspar. C. H. Beck, Monaci 1938.
  • Vol. 4. Kleinere Schriften. Dioptrice. Ed. Max Caspar. Monaci 1941.
  • Vol. 5: Chronologische Schriften. Ed. Franz Hammer. Monaci 1953.
  • Vol. 6. Harmonices Mundi libri V. Ed. Max Caspar. Monaci 1940 / 1990, ISBN 3-406-01648-0.
  • Vol. 7. Epitome Astronomiae Copernicanae. Ed. Max Caspar. Monaci 1953.
  • Vol. 8. Mysterium cosmographicum. De cometis. Tychonis Hyperaspites. Ed. Franz Hammer. Monaci 1963.
  • Vol. 9. Mathematische Schriften. Ed. Franz Hammer. Monaci 1955 / 2000, ISBN 3-406-01655-3.
  • Vol. 10. Tabulae Rudolphinae. Ed. Franz Hammer. Monaci 1969.
  • Vol. 11-1. Ephemerides novae motuum coelestium. Ed. Volker Bialas. Monaci 1983, ISBN 3-406-01659-6.
  • Vol. 11-2. Calendaria et Prognostica. Astronomica minora. Somnium seu Astronomia lunaris. Ed. Volker Bialas, Helmuth Grössing. Monaci 1993, ISBN 3-406-37511-1.
  • Vol. 12. Theologica. Hexenprozess. Gedichte. Tacitus-Uebersetzung. Ed. Jürgen Hübner, Helmuth Grössing. Monaci 1990, ISBN 3-406-01660-X.
  • Vol. 13. Briefe 1590–1599. Ed. Max Caspar. Monaci 1945.
  • Vol. 14. Briefe 1599–1603. Ed. Max Caspar. Monaci 1949.
  • Vol. 15. Briefe 1604–1607. Ed. Max Caspar. Monaci 1951.
  • Vol. 16. Briefe 1607–1611. Ed. Max Caspar. Monaci 1954.
  • Vol. 17. Briefe 1612–1620. Ed. Max Caspar. Monaci 1955.
  • Vol. 18. Briefe 1620–1630. Ed. Max Caspar. Monaci 1959.
  • Vol. 19. Dokumente zu Leben und Werk. Ed. Martha List. Monaci 1975, ISBN 3-406-01674-X.
  • Vol. 20-1. Manuscripta astronomica I. Ed. Volker Bialas. Monaci 1988. ISBN 3-406-31501-1.
  • Vol. 20-2. Manuscripta astronomica II. Ed. Volker Bialas. Monaci 1998. ISBN 3-406-40592-4.
  • Vol. 21-1. Manuscripta astronomica III. Ed. Volker Bialas, Friederike Boockmann, Eberhard Knobloch et alii. Monaci 2002, ISBN 3-406-47427-6.
Index operum ac bibliographiae
  • Gerhard Dünnhaupt: Johannes Kepler. In: Personalbibliographien zu den Drucken des Barock. Vol. 3. Hiersemann, Stuttgardiae 1991, ISBN 3-7772-9105-6, p. 2269–2308.
Aliae operum selectorum editiones
 
Fenestra ex ecclesia cathedrali Lentiae quae Keplerum cum telescopio monstrat
  • Joannis Keppleri Somnium seu Opus posthumun de astronomia lunari. Accedit Plutarchi libellus De facie quae in orbe lunae apparet. E Graeco Latine redditus a Joanne Kepplero. Facsimile editionis anni 1634. Cum epilogo editum a Martha List et Walther Gerlach. Osnabrugae 1969. (in openlibrary.org)
  • Der Traum, oder: Mond-Astronomie. Somnium sive astronomia lunaris. Mit einem Leitfaden für Mondreisende von Beatrix Langner, ed. a Beatrix Langner. E lingua Latina versum a Hans Bungarten. Berolini 2010, ISBN 978-3-88221-626-4.
  • Harmonice Mundi. (Theodisce: Weltharmonik) liber tertius, versus et critice annotatus ab Hilmar Trede. Ugrino-Verlag Henny Jahn, 2001. ISBN 978-3-9814459-0-9.
  • Dioptrice. (Theodisce: Dioptrik oder Schilderung der Folgen, die sich aus der unlängst gemachten Erfindung der Fernrohre für das Sehen und die sichtbaren Gegenstände ergeben. Liber versus ac editus a F. Plehn. ed. 2. Thun et Francoforti ad Moenum 1997 (Ostwalds Klassiker der exakten Wissenschaften, Vol. 144) ISBN 3-8171-3144-5).
  • Nova stereometria doliorum vinariorum. Nova stereometria doliorum vinariorum in interrete
Editiones interretiales

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Bibliographia Kepleriana. Ein Führer durch das gedruckte Schrifttum von (und über) Johannes Kepler. Im Auftr. der Bayer. Akad. d. Wiss. hrsg. von Max Caspar, Monaci 1936. 2. ed. a Martha List, Monaci 1968, ISBN 3-406-01685-5 et ISBN 3-406-01684-7.
  • Ergänzungsbd. (= Supplementum) ad 2. ed., a Jürgen Hamel, Monaci 1998, ISBN 3-406-01687-1 et ISBN 3-406-01689-8.
  • Volker Bialas: Johannes Kepler. Monaci 2004, ISBN 3-406-51085-X.
  • Max Caspar: Johannes Kepler, ed. a Kepler-Gesellschaft, Weil der Stadt. 4. ed., indice fontium completo addito. Stuttgardiae 1995 (= 3. ed. anni 1958), ISBN 978-3-928186-28-5.
  • Henriette Chardak: Kepler, le chien des étoiles. Parisiis 1989, ISBN 2-87736-046-6.
  • Philippe Despondt, Guillemette de Véricourt: Kepler. Ed. du Rouergue, 2005, ISBN 2-84156-688-9.
  • Günter Doebel: Johannes Kepler – Er veränderte das Weltbild . Graeciae / Vindobonae / Coloniae Agrippinae 1996, ISBN 3-222-11457-9.
  • Walther Gerlach, Martha List: Johannes Kepler. 2. ed. Monaci 1980, ISBN 3-492-00501-2.
  • Siegmund Günther, Julius Hartmann:  "Kepler, Johannes", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 15 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1882), p. 603–624.
  • Jürgen Helfricht: Astronomiegeschichte Dresdens. Hellerau, Dresdae 2001, ISBN 3-910184-76-6.
  • Johannes von Hemleben: Johannes Kepler. Reinbek 1995, ISBN 978-3-499-50183-8.
  • Johannes Hoppe: Johannes Kepler. Lipsiae 1976.
  • Jürgen Hübner: Johannes Kepler: Astronomie als Theologie der Schöpfung. In: Europäische Geschichte Online, ed. ab Institut für Europäische Geschichte (Mainz), 2010.
  • Arthur Koestler: Die Nachtwandler. Bernae 1959.
  • Alexandre Koyré: La révolution astronomique. Copernic, Kepler, Borelli. Parisiis 1961 (Histoire de la pensée; 3).
  • Mechthild Lemcke: Johannes Kepler. 2. ed. Reinbek 2002, ISBN 3-499-50529-0.
  • Martha List: Kep(p)ler, Johannes. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 11, Duncker & Humblot, Berlin 1977, S. 494–508 (Digitalisat).
  • Anna Maria Lombardi: Johannes Kepler – Einsichten in die himmlische Harmonie. Spektrum d. Wissenschaft, Weinheim 2000.
  • Thomas de Padova: Das Weltgeheimnis. Kepler, Galileo und die Vermessung des Himmels. Monaci 2009, ISBN 3-492-05172-3.
  • Wolfgang Pauli: Le cas Kepler. Introd. a Michel Cazenave. Albin Michel, Parisiis 2002 (Sciences d'aujourd'hui), ISBN 2-226-11424-6.
  • Frank Reiniger, "Kepler/Keppler, Johannes" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 3 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-035-2) , columnae 1366–1379 (Theodisce)
  • Berthold Sutter: Der Hexenprozess gegen Katharina Kepler. Ed. a Kepler-Gesellschaft, Weil der Stadt 1979.
  • Berthold Sutter: Johannes Kepler und Graz. Im Spannungsfeld zwischen geistigem Fortschritt und Politik. Graeciae 1975, ISBN 3-7011-7049-5.
  • Gérard Simon: Kepler astronome astrologue. Parisiis 1979 (Bibliothèque des sciences humaines), ISBN 2-07-029971-6.

Fictio recensere

  • Rosemarie Schuder: Der Sohn der Hexe: In der Mühle des Teufels. Berolini 1968.
  • Wilhelm und Helga Strube: Kepler und der General. Berolini 1985.
  • Johannes Tralow: Kepler und der Kaiser. Berolini 1961.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Keplerum spectant.