Ioannes Petri filius Pavlov (Russice Иван Петрович Павлов, tr. Ivan Petrovič Pavlov; Resaniae natus die 14 [26] Septembris 1849, Leninopoli mortuus die 27 Februarii 1936) fuit physiologus Russicus et Sovieticus, creator doctrinae de reflexis, reflexis condicionalibus et behaviorismi.

Wikidata Ioannes Pavlov
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Pavlov: imago
Ioannes Pavlov: imago
Nativitas: 14 Septembris 1849; Resania
Obitus: 27 Februarii 1936; Leningrad
Patria: Unio Sovietica

Familia

Coniunx: Sara Pavlov

Memoria

Sepultura: Literatorskie mostki

Biographia recensere

Filius sacerdotis, Ioannes Pavlov ab anno 1864 in seminario clericali Resaniensi discebat. Anno 1870 factus est studiosus Universitatis Petropolitanae, ubi scientiae naturali studebat. Anno 1875 complevit studium suum in Universitate illa. Postea in Academia Medico-Chirurgica discebat (illo tempore etiam in laboratorio physiologico favebat operi), quod studium anno 1879 complevit et fuit praefectus laboratorii physiologici. Anno 1883 Pavlov dissertationem pro gradu doctoris defendit. Ab anno 1884 ad annum 1886 in Germania laborabat. Anno 1890 electus est professor et praefectus cathedrae pharmacologiae. Eodem anno etiam factus est praefectus laboratorii physiologicae instituti medicinae experimentalis. Ab anno 1894 ad annum 1924 erat praefectus cathedrae physiologiae. Anno 1901 Ioannes Pavlov socius correspondens et anno 1907 socius ordinarius Academiae Scientiarum Russicae electus est. Anno 1904 affectus est praemio Nobeliano, adeptionum suarum in exploratione pepsis causa. Ab anno 1924 ad finem vitae suae Pavlov administrabat Institutum Physiologiae Academiae Scientiarum URSS.

Fons recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Pavlov spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon