Ioannes Basilii filius Panfilov (Russice Иван Васильевич Панфилов, tr. Ivan Vasil'evič Panfilov; natus 20 Decembris 1892[1] in urbe Petrovsk gubernii Saratoviensis Imperii Russici, caesus 18 Novembris 1941 prope vicum Gusenёvo regionis Moscuensis Russicae SFSR Unionis Sovieticae) erat rerum militarium peritus Sovieticus, Heros Unionis Sovieticae[2].

Wikidata Ioannes Panfilov
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Panfilov: imago
Ioannes Panfilov: imago
Nativitas: 20 Decembris 1892; Petropolis ad Medvedinam
Obitus: 18 Novembris 1941; Q4152795
Patria: Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Ioannes Panfilov ab anno 1915 in Bello Orbis Terrarum Primo, et ab anno 1918 in Bello Civili Russico participabat. Anno 1920 factus est socius Factionis Communisticae Russicae (bolsevicorum). Ab anno 1938 comissarius militaris Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Chirgisicae Unionis Sovieticae erat. In Bello Magno Patrio fuit praefectus partis exercitus Sovietici, quae gloriam meruit in pugnis prope Volokiam urbem regionis Moscuensis, sed caesus est die 18 Novembris anno 1941. Post mortem, die 12 Aprilis anno 1942, titulo Herois Unionis Sovieticae ornatus est.

Notae recensere

  1. Calendario Iuliano, scilicet 1 Ianuarii 1893 Gregoriano.
  2. Указ Президиума Верховного Совета СССР «О присвоении звания Героя Советского Союза начальствующему и рядовому составу Красной Армии» от 12 апреля 1942 года // Ведомости Верховного Совета Союза Советских Социалистических Республик : газета. — 1942. — 24 апреля (№ 13 (172)). — С. 1.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Panfilov spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия