Ioannes Ioannis filius Lepechin[1] (Russice Иван Иванович Лепёхин, tr. Ivan Ivanovič Lepëchin; natus 21 Septembris 1740 Petropoli, mortuus ibidem 18 Aprilis 1802) erat explorator, botanista, zoologus, rerum naturae investigator et lexicographus Russicus.

Wikidata Ioannes Lepechin
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Lepechin: imago
Ioannes Lepechin: imago
Nativitas: 10 Septembris 1740, 21 Septembris 1740; Petropolis
Obitus: 6 Aprilis 1802, 18 Aprilis 1802; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Alumnus Universitatis Argentoratensis, Lepechin ibi gradum doctoris medicinae recepit anno 1767. Postquam Petropolim rediit, adiunctus et anno 1771 academicus Academiae Scientiarum Petropolitanae factus est. In multis expeditionibus scientificis in partibus variis Imperii Russici participavit, commentarios de eis scripsit. Ab anno 1783 fuit secretarius Academiae Russicae (Rossicae), ad creationem lexici linguae Russicae Academiae illius contribuit. Praeterea, diu Horti Botanici Petropolitani praefectus erat.

Genus plantarum Lepechinia familiae Lamiacearum in eius honorem vocatur.



Nota recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Lepechin spectant.
  Lexica biographica:  • IPNI • Deutsche Biographie