Ioannes (Theod.: Hans) Katzer natus 31 Ianuarii 1919 Coloniae Agrippinae, mortuus 18 Iulii 1996 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Wikidata Ioannes Katzer
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Katzer: imago
Ioannes Katzer: imago
Nativitas: 31 Ianuarii 1919; Colonia Agrippina
Obitus: 18 Iulii 1996; Colonia Agrippina
Patria: Germania

Familia

Genitores: Q15110533; Rosa Katzer
Coniunx: Elisabeth Katzer

Origo, iuventus Munusque recensere

Pater eius faber tignarius Bohemica origine fuit. Coloniam venit atque sodalis et diurnarius collegii fabrorum catholicorum factus est. Annis 1919 - 1933 decurio urbis Coloniae factionis Centri fuit. Anno 1933 Nazistae patrem dimiserunt, familia inopia pecuniae laboravit.

Ioannes ipse itaque scholam relinquere coactus est, quamquam munus architecti appetiverat, et tirocinium mercatoris fecit. Bello Orbis Terrarum II Katzer miles conscriptus erat, postremo succenturio. Post captivitatem brevem belli in sede opificibus assumendis urbis Coloniae laboravit. Ab anno 1950 pro collegiis opificum Christianorum Democraticorum (Theod.: Christlich Demokratische Arbeitnehmerschaft) laboravit.

Familia recensere

Anno 1949 Elizabetham, filiam Iacobi Kaiser in matrimonium duxit. Unam filiam habuerunt.

Cursus honorum recensere

Katzer cum aliis anno 1945 factionem CDU Coloniae condidit. Annis 1952 - 1958 Katzer ut ante pater decurio Coloniae urbis erat. Anno 1957 primo in Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 1962 praeses collegiorum opificum Christianorum Democraticorum electus est et ad annum 1977 mansit. 26 Octobris 1965 in consilio Ministrorum Erhard (CDU) Administer Foederalis Laboris nominatus est. Quem officium et Curtio Georgio Kiesinger (CDU) cancellario foederali regnante tenuit. Cum autem SPD et FDP factiones anno 1969 consilium ministrorum fecerunt, Katzer 21 Octobris 1969 magistratum amisit. Praeses collegiorum opificum ad annum 1977, legatus Dietae Foederalis ad annum 1980 mansit. Annis 1979 - 1984 legatus Parlamentum Europaei fuit et ad annum 1982 eius praeses vicarius erat.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes Katzer spectant.
Consilium ministrorum Erhard II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)
Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)