Ioannes Geylerus Caesarisbergius

Ioannes Geylerus Caesarisbergius[1] (natus Johannes Geiler die 16 Septembris 1445 Scafusae, mortuus die 10 Martii Argentorati) theologus Alsatianus fuit.

Ioannes Geylerus, praedicator et professor universitarius

Vita recensere

Filius publici secretarii adlati ex anno 1446 Ammerschwihr in oppido vixit. Ioanniculus, cum pater anno 1446 naturae concessisset, apud avum Caesaris Monte refugium habuit. Annis inter 1460 et 1471 Friburgi studia fecit et annis inter 1471 et 1475 Basileae. Factus est anno 1462 bakkalaureus, anno 1464 magister artium, anno 1469 decanus in artium facultate, anno 1470 sacerdos catholicus, anno 1475 doctor in theologicis et anno 1476 professor theologiae Friburgensis. Anno 1476 universitarii Friburgenses eum rectorem elegerunt. Tamen iam anno 1477 cursum honorum academicorum deposuit, ut praedicationi vacaret. Itaque annis inter 1478 et 1510 fauste Argentorati evangelica nuntiabat atque explicabat. Anno 1484 Franciam meridianam petivit et anno 1488 menses plures Augustae Vindelicum apud Fredericum de Zollern episcopum praeclarum mansit.

Gravitudo recensere

Geilerus valde notus est velut orator popularis (cf. praedicatorium cyclum de Sebastiani Brant opus cui titulus Stultifera navis annis 1498 et 1499 habitum) necnon interpres Ioannis Gerson scriptorum. Opera eius, quae papa Paulus IV anno 1559 in indicem librorum prohibitorum posuerat, saepissime composita sunt ex manuscriptis auscultantium, notis Latine redditis, rebus post mortem congestis. Geileriana scholasticam et (interdum) nominalismum olent. Iste vir doctus omnes quasi theologiae campos tractabat nulli rei parcens. Quoad politiciam ecclesiasticam autem minime Reformationi attribuendus est: agitur de novis motibus spiritalibus saeculo XV florentibus. Immo, cum reformatio terras ingressa esset, operum Geilerianorum receptio stitit. Inter discipulos notionis dignus est Matthias Zellius reformator et animarum curator entheus.

Opera recensere

  • Peregrinus / Der bilger mit seinen eygenschaften (Der Pilger), 1494
  • Baum des Seelenheils, 1502
  • Predigten teutsch, 1509
  • Das irrig Schaf, 1510
  • Das Buch Granatapfel, 1510
  • Der Seelen Paradies, 1510
  • Navicula sive speculum fatuorum, 1510
  • Navicula poenitentiae, 1511
  • Christliche Pilgerschaft, 1512
  • Die Passion, 1514
  • Evangelibuch, 1515 (edidit Pauli)
  • Emeis. Dies ist das Buch von der Omeißen, 1517 ((edidit Pauli)
  • Die Brösamli Doct. Kaiserbergs, 1517 ((edidit Pauli)
  • Das Buch von den Sünden das Munds, 1518
  • Sermones & vari varii Tractatus Keiserspergii iam recens excussi ..., 1518
  • Das buoch Arbore humana … Von dem menschlichē baum …, (edidit Ioannes Grüninger), 1521[2]
  • Postill, 1522

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Geylerum Caesarisbergium spectant.
  Lexica biographica:  • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Notae recensere