Ioannes Bartram, vulgo John Bartram (natus die 23 Martii 1699 in Darby Pennsilvaniae; mortuus Philadelphiae die 22 Septembris 1777) fuit botanista Americanus. Anno 1743 Bartram una cum Beniamino Franklin Societatem Philosophicam Americanam condidit. Mutuationes plantarum conduxit cum Philippo Miller, Horti Botanici Chelseyani Londiniensis horticultore. Rex Georgius III anno 1765 eum botanistam regalem in partibus Americae Septentrionalis creavit (King's Botanist for North America; quod officium usque ad mortem continuatum est) et semina ab eo collecta ad Hortum Botanicum Kewensem consignavit. Hortum botanicum ab eo inceptam etiam hodie servatur (nomine "Hortus Bartramianus", vulgo Bartram's Garden) ad vicum Kingsessing iuxta flumen Schuylkill in urbe Philadelphia.

Ioannes Bartram. Howard Pyle (1853-1911) delineavit
Domus Ioannis Bartram anno fere 1919 Philadelphiae pictus

Filius eius Gulielmus Bartram (1739-1823) botanista fuit.

Opera recensere

  • 1751 : Observations on the Inhabitants, Climate, Soil, Rivers, Productions, Animals, and other Matters Worthy of Notice, made by Mr. John Bartram in his travels from Pennsylvania to Onondaga, Oswego, and the Lake Ontario, in Canada. Londinii
  • 1942 : Diary of a Journey through the Carolinas, Georgia and Florida. Philadelphiae: American Philosophical Society

Bibliographia recensere

  • Claus Bernet, "John Bartram (1699-1777)" in Biographisch-bibliographisches Kirchenlexikon vol. 31 (2010) pp. 42-49
  • Hazel Le Rougetel, "Philip Miller/John Bartram Botanical Exchange" in Garden History vol. 14 no. 1 (1986) pp. 32-39