Ioannes-Petrus Uhl
Ioannes-Petrus (Theodisce Hans-Peter) Uhl (natus 5 Augusti 1944 Tubingae; mortuus die 27 Octobris 2019) vir publicus Theodiscus ac sodalis factionis CSU fuit.
Iuventus et munus recensere
Postquam testimonium maturitatis accepit, Uhl duos annos militavit et deinde ab anno 1964 Monachii iurisprudentiae studebat. Primam et secundam probationem accepit et anno 1974 doctor iurisprudentiae promotus est. Annis 1975 - 1987 in administratione Bavariae aerarii operam dedit. Deinde ad annum 1998 apud urbem Monachium minister publicus fuit. Ab anno 1998 etiam causidicus admissus est.
Familia recensere
Uhl bis uxorem duxit et quattuor liberos habet.
Cursus honorum recensere
Uhl, qui ab anno 1970 sodalis factionis CSU, anno 1998 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est. Etiam anno 2013 mandatum populi accepit[1]. Anno 2017 noniam candidatus Dietae Foederalis erat.
Consilia recensere
Uhl pro securitate interna et interrete observanda nitetur.
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem-Petrum Uhl spectant. |