Ioanna (Anglice: Jean) Harlow (nata 3 Martii 1911 Kansiopolis/Missuria, mortua Angelopolis 7 Iunii 1937) actrix Americana fuit.

Ioanna Harlow anno 1934

Vita recensere

Pater eius medicus dentium fuit. XVI tantum annos natus cum viro amato Ruscisilvam fugit et actrix adiutoria pellicularum fiebat. Postea et cum Oliverio Hardy atque Stan Laurel in pelliculis comicis brevibus egit. Deinde inter alias et pelliculas cum directore claro Francisco Capra fecit. Anno 1937 inopinanter inter laborem pelliculae novae morbo renum mortua est.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!